PL 168, col. 971

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

quia peccanti homini dictum est: « Terra es et in
terram ibis [(Gen. III)] . » -- « Et adoravit, » id est, adorantes
fecit juxta illud: « Propterea confitebor, » id
est, confessores acquiram, « tibi in gentibus, et
nomini tuo cantabo [(Psal. XVII)] , » id est, cantari
faciam.
VERS. 21.-- « Nudus, » inquit, id est, homo
purus et absque ornatu divinitatis esse reputatus,
« egressus sum, » id est recessi « de utero, » id
est, a carnali sensu, « matris meae, » videlicet Synagogae.
In cujus rei typum cum mulier Aegyptia
Joseph incestis amplexibus tenere vellet, ille relicto
pallio in manu ejus nudus profugit ab ea [(Gen. XXXIX)] .
Sic Dominus noster, relicta in manu
Synagogae legis littera, qua ejus conteguntur sacramenta,

confugit ad gentes, dicens: « Nudus egressus
sum de utero matris meae, » ut supra dictum
est. Nudus in divinitate, conspicuus revertar illuc,
videlicet in mundi termino, cum multitudo gentium
subintroiret [(Rom. XI)] . Dominus a quo per hoc quod
homo sum accepi omnia, dedit, scilicet Synagogam
exspectantem meam Incarnationem, Dominus abstulit,
scilicet eamdem meam praesentiam contemnentem.
In omnibus his non peccavit Job: « Peccatum
quippe non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus [(Isa. LIII; I Petr. II)] .
» MORALITER. Quia talis est
unusquisque qualis et cogitatio ejus, tunc veniunt,
scilicet filii Dei ut « assistant coram Domino, »
cum coelestia volvimus in palatio mentis per amplitudinem
contemplationis, id est inter eos et Satan,

cum se interserit, ut bene cogitata perturbet. Caetera,
usque: « Egressus est Satan a facie Domini; »
sic sunt accipienda pene ut superius. Egresso itaque
Satan, id est, permisso eum tentari, quem
necesse est tentationibus erudiri, sequitur: « Cum
autem quadam die filii et filiae ejus, » id est, virtutes
superius dictae, « comederent et biberent, » id est,
epulas vitae sumerent « in domo fratris sui primogeniti, »
id est, in sacramentis fidei, primogenita namque
virtutum omnium fides est, « sine fide quippe Deo
placere impossibile est [(Hebr. XI)] , » -- « nuntius venit, »
id est, discretio ad conscientiam recurrit, quae
pereuntibus plerumque aliis virtutibus sola superest.
« Boves, » inquit, « arabant, » id est, graves meditationes

in bonis studiis, verbi gratia, in sacra
Scriptura, se exercebant, « et asinae, » id est, simplices
motus cordis, « pascebantur juxta eos, » id
est, juxta sensum ejusdem Scripturae regebantur,
« et irruerunt Sabaei, » id est spiritus maligni, « et
tulerunt omnia, » videlicet in malis desideriis juxta
nomen suum captivantes ea, « puerosque » custodes,
id est, cordis circumspectiones, « gladio percusserunt, »
id est, suo praeventu diruerunt. « Venit
alter. » Eadem discretio nuntius alter dicitur, dum
nuntiat aliud, et dixit: « Ignis Dei, » id est invidia
permissu Dei, « cecidit de coelo, » scilicet aerio, id
est ab immundis spiritibus, qui in aere vagantur.
« Et tactas oves, » id est innocentiam « puerosque, »
id est, cordis munditiam tangendo inflammatione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.