PL 168, col. 978
Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
donant vitam si non abstulerint. MORALITER. Beatus
Job mortalitatis lapsum per prospera et adversa
variantem cum despectabilem cerneret, maledicendo
declaravit dicens: « Pereat dies, » id est prosperitas
vel delectatio peccati, « in qua natus, » id
est in opus peccati traductus sum, « et nox » id est
adversitas vel caecitas mentis, « in qua, » id est cujus
occasione, « dictum est: Conceptus est homo, » id
est ad consensum peccati perductus est infirmus.
« Homo » enim aliquando pro infirmitate ponitur,
sicut scriptum est: « Maledictus qui spem ponit in
homine [(Jer. VII)] . » -- « Dies illa, » id est eadem delectatio,
« vertatur in tenebras, » id est in ipso sui
exordio cognoscatur, 434 ad quem finem perditionis
rapiat, et cum blandiri culpa inchoat, finem
quoque, id est poenam subsequentem, mens sollicita
praevideat. « Non requirat eum, » id est ignoscat,
« Deus desuper, » subaudit veniens in judicio, « et
non illustretur lumine, » id est tunc in conspectu
omnium non publicetur. « Obscurent eum, » scilicet
diem, « tenebrae, » id est misericorditer occupent
inscrutabilia judicia Dei; « tenebrae, inquam, et umbrae
mortis, » id est mors carnis Christi, quae ideo
dicitur umbra mortis, quia comparatione verae mortis,
quae est animae, qua nos mortui eramus, umbra
tantum, id est quaedam similitudo mortis existit.
Unam enim et simplam tantum mortem, scilicet
carnis misericorditer accepit, et duplam nostram,
id est carnis et animae, mortem subegit. Idem ipse
quoque significare voluit, cum uno tantum die, sed
noctibus duabus in sepulcro jacuit. Bene ergo dicitur,
« et umbra mortis. » -- « Occupet eum, » id
est digno moerore, perturbet « caligo, » id est poenitentiae
afflictio, « et involvatur amaritudine, » id est
cruciatu vel fletu ejusdem poenitentiae. « Noctem
illam, » noctem scilicet supradictam, « tenebrosus
turbo, » id est spiritus moerore concitatus possideat
vel conterat juxta quod scriptum est- « In spiritu
vehementi conteres naves Tharsis [(Psal. XLVII)] , » id
est spiritu poenitentiae confundes explorationem gaudii.
Hoc enim interpretatur Tharsis. « Non computetur, »
id est et hoc modo fiat, ut « non computetur
in diebus anni, » videlicet completo vitae praesentis
tempore, quod significatur per annum, quando
computabuntur hujus anni dies, id est praesentis
vitae virtutes, « non computetur » illa nox peccati
« in diebus anni, » id est in virtutibus, quas, si in
illis computetur, obscurabit, « nec numeretur in
mensibus, » id est in multiplicibus factis virtutum,
quae facta ex virtutibus, sicut menses peraguntur ex
multiplicatis diebus. Ac si aperte dicat: Quando
bona computabis, Deus, ut remuneres, non etiam
mala quae commissa sunt, contra requiras. « Sit nox
illa, » subaudi culpa, « solitaria, » id est nulla defensione
geminata, quomodo geminavit Adam in eo
quod ait: « Mulier quam dedisti mihi sociam, ipsa
mihi dedit, et comedi [(Gen. III)] . » -- « Solitaria, » inquam,
« sit, nec laude digna, » id est nulla adulatione
fota, sicut fit « quando laudatur peccator in