PL 168, col. 992

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

ponderis ictibus necatur. Sicut ergo Jacob quoque
ante Rachel pulchram quidem, sed sterilem, accepit
Liam, lippam quidem, sed plus patientem [(Gen.
XXIX)] , ita si activam, quae operosior est, prius exerceas
vitam, bene et ordinate ingredieris contemplativam.
Vel ita: « Ingredieris in abundantia sepulcrum, »
id est post congesta bona vitae praesentis
opera, in secreta requie patriae coelestis absconderis:
« sicut infertur acervus tritici, » subaudi, in
horreum, « in tempore suo, » scilicet post pluvias
et ventos, post solis aestum, post trituram et separationem
palearum. Sic, inquam, post eloquia veritatis,
quibus quasi pluviis fidelis quisque nunc pinguescit,
post ventorum, id est tentationum concussionem,
post solis, id est superni luminis illustrationem,

recedens a societate carnalium, tanquam ab
involutione palearum, infertur in supernae pacis horreum.
Quod non haec juxta litteram dixerit ipse
innuit, qui post cuncta subjungit:
VERS. 27.-- « Ecce hoc quod [ al. ut] investigavimus
ita est. » Quia nimirum quod investigatur
non jacet ante faciem; unde patet quia in his verbis
sensus subtilior excedit litterae superficiem. Sed post
cuncta ad stultitiam jactantiae pervenit dicens:
« quod auditum mente pertractas: » quia videlicet
gravem suam ostendit imperitiam in eo quod vult
docere meliorem.
CAP. VI.
Quaedam in verbis beati Job admista
sunt, quae apud humana judicia patientiae limitem

transire videantur. Sed internus Judex et ante probationem
praetulit illum dicens: « Quod non sit similis
ei super terram [(Job I)] , » et post probationem
ejus amicos redarguit dicens: « Non estis locuti
rectum coram me sicut servus meus Job [(Job
XLII)] . » Recta ergo sunt, nec patientiam excedunt,
nec de percussione murmurat: sed potius mortem,
quae per peccatum introivit in mundum [(Rom. V)] , hoc
modo.
VERS. 2.-- « Utinam appenderentur, » etc. Non vane
aut superflue quod nunquam futurum sit, optat, sed
quod vere futurum est prophetat, et cum desiderio exspectat,
voce humani generis dicens: « Utinam peccata
mea, quibus iram, » id est mortem, « merui, et
calamitas quam patior, » id est ipsa aeterna mors,

non enim ait, et calamitas quam videtis, sed « quam
patior, » id est pro qua suspiro « cunctis diebus quibus
nunc milito [(Job XIV)] , » -- « peccata, » inquam, « et
calamitas, quam pro peccatis patior, utinam appenderentur
in statera, » id est in mediatore Dei et hominum
homine Christo Jesu [(I Tim. II)] . Quem idcirco
stateram appellat, quia in illo « misericordia et veritas
obviaverunt sibi [(Psal. XXIV)] , » et positis peccatis
nostris in lance veritatis vel, judicii, nostram
econtra calamitatem, quam pro ipsis patimur, in
lance misericordiae appendit, moxque misericordia
pondus calamitatis nostrae non sustinens, stateram
ipsam, id est Deum et hominem Christum usque ad
mortem inclinavit, et judicii lancem tanto impetu
sustulit, ut peccata nostra decuteret, et, juxta prophetam,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.