PL 169, col. 20

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

idem sonat: « Tecum principium. » Cum natura
humana, secundum quam visus vel reputatus es
novissimus virorum, divina natura est in unitate,
antiquum et increatum principium [(Isa. XXXV)] . Quid
aliud loquitur Petrus in Actibus apostolorum, dicens
de hoc eodem Domino: « Qui pertransivit benefaciendo
omnes oppressos a diabolo, quoniam
Deus erat cum eo? » [(Act. X.)] Nimirum non sicut
dici poterat, fuit Dominus cum Moyse, et sicut ad
Josue Dominus dicit: « Sicut fui cum Moyse, ita
ero tecum [(Josue I)] ; » non, inquam, ita dictum accipimus,
« quoniam Deus erat cum illo, » scilicet
Christo; sed ita ac si diceret, quoniam ille non tantum
homo, sed et Deus erat et homo. Similiter cum
hic audis dicentem Patrem Deum ad mediatorem

Dei et hominum Jesum Christum: « Tecum principium, »
ne occasionem sibi porrectam arbitretur
Arius, ut dicat, quoniam principium se hic appellat
Pater, ergo ille principium Filii est, et hinc dicit
Apostolus: « Caput autem Christi Deus [(Ephes. V)] , »
compendio fac litis finem: sentiens et principium,
id est Deum sive Verbum, et hominem assumptum
unam esse personam, Jesum Christum, cujus humanae
naturae ipsa, quae illi insita est, verbi Divinitas, et
principium, et caput, et Deus est. Amplius autem et
Pater, et Filius et Spiritus sanctus, indivisa Trinitas,
unum principium, unus Deus, unum caput est.
CAPUT VIII.
Item de causa nominis principii, et de eo quod
Apostolus ait: « Propter quem omnia, et per quem

omnia.
Multa hinc jam dici poterant collectis de thesauro
Scripturarum testimoniis fidelibus, sed quoniam
secundum ordinem Scripturarum procedere nobis
propositum est, succingi oportet, jamque per aliud
simile demonstrare, quamobrem scriptori Moysi,
imo ipsi, qui per Moysen locutus est et scripsit
digito Dei, Filium seu Verbum Patris, principium in
isto capite libri nuncupare placuerit. Jam quidem
supradictum est, quia « propter ipsum et per ipsum
omnia, » et ob hanc causam recte illum hoc nomine
praescribi, sed adhibita similitudine melius eadem
causa complacebit. Virum esse caput mulieris Apostolus
dicit, idcirco quia non « propter mulierem vir,

sed propter virum mulier [(I Cor. XI)] » facta est.
Dixit enim Deus: « Non est bonum esse hominem
solum, faciamus ei adjutorium simile sui [(Gen. II)] . »
Illud isti simile est. Quod enim aliud habuit exemplar,
ut taliter prius virum, et deinde propter virum
ac de viro mulierem faceret, nisi Verbum suum,
Filium suum, « propter quem et per quem omnia »
facta sunt? Denique quod fuit uni viro mulier una,
hoc est, et hoc futura 10 erat uni Filio Dei, una
omnium sanctorum angelorum atque electorum hominum
Ecclesia. Differt tamen in facturis, sicut
praepositiones grammaticae, ita et veritas intelligentiae.
Nam et propter virum et de viro mulier
facta est, Ecclesia vero propter Filium, sed non de
Filio; non, inquam, de ipsa divina substantia creatura

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.