PL 169, col. 205

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

itaque Filii Dei singularis hic est atque praecipuus
qui in publico coeli et terrae auditorio, cum ageretur
non tam de terminis aut legibus regni quam de ipsis
natalibus regis nostri, testibus aliis defessis, et a clamore
contradicentium violenter oppressis, repente in
medium prosilivit, et magno vocis evangelicae tonitru,
verbique coruscantis fulmine, omne concilium vanitatis
cunctamque Ecclesiam malignantium ubique terrarum
perterruit ac dissipavit; aperte protestans de illo
quod Filius unicus et consubstantialis, ac per hoc,
haeres legitimus Patris aeterni sit. Nostrae autem, id
est, pupillorum omnium, quos ille haeredes suos testamento
aeterno, per suum sanguinem conscripsit,
nostrae nimirum spei, quae periclitabatur tantis adversariorum
derogationibus, testimonium hoc magnifice

suffragatur. Quid enim? quomodo ratum erit testamentum [(Hebr. IX)]
,
quo coelestem nobis haereditatem
legavit, si legitimus ipse possessor coeli non fuit? quomodo
autem coelum ejus possessio fuit, si ipse de coelo
non venit, sed a Maria initium sumpsit? Opportune
ergo nostrae, ut dictum est, spei fidus hic Testis subvenit,
dum ingenui testatoris antiqua jura proloquens,
non solum coelum, sed et omnia quae sunt, ejus esse,
imo omnia per ipsum facta, et sine ipso nihil factum
[(Joan. I)]
esse definit. Nobis igitur, qui testantes Filium
Dei, Scripturas testamur, et in via testimoniorum
ejus delectamur, sicut in omnibus divitiis [(Psal. CXVIII)] ,
nobis omnibus hoc praecipue testimonium
scrutandum, et in toto corde exquirendum est:

hoc tota anima concupiscendum, atque super aurum
et topazion diligendum est. Nam si evangelici negotiatores
sumus, et bonas margaritas quaerimus, ecce
una pretiosa margarita inventa est [(Matth. XIII)]
. Ubi enim ulla, quae majoris pretii sit, reperiri potest?
Hanc animarum verus amator Deus, dilectae Joannis
animae, pro monumento dilectionis praecipuae, fixit in
pectore. Ut Verbum, quod Maria Virgo sola protulit
in carne, ipsum hujus socia virginitas, prae omnibus
sanctis, viva mortalibus promeret voce. Danda ergo
sunt omnia, ut haec sola margarita comparari queat,
omnesque carnalium sordes affectuum, ab oculis cordis
abstergendae sunt eis, qui in schola Christi venerabilibus
student litteris: ut hanc aliquatenus valeant
aquilam prosequi, quam cordis munditia juvit, ut
claritatem solis aeterni plus caeteris divinae visionis

animalibus, irreverberata possint mentis acie contemplari.

LIBER PRIMUS
91 « In principio erat Verbum. » Ecce « Veritas
quae de terra orta est [(Psal. LXXXIV)] , » carnem de Virgine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.