PL 169, col. 221

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

est. Quomodo ergo voce tua proficiscente de
ore tuo ad aures alienas, idipsum verbum tuum in
corde tuo permanet, quod per auditum in alterius
quoque mente profectum est: sic et verbi carne visibili
ad publicos aspectus prodeunte, verbum ipsum
in corde patris totum permanet, quod totum nihilominus,
per eamdem carnem, ad nos transmissum
est. Ita verbum idem totum in patre, totum in carne
attingens a fine usque ad finem, idem a corde Patris
(ultra vel supra quem nihil est) « quasi trames aquae
immensae de fluvio [(Eccli. XXIV)] , » trans universos
angelorum ordines descendens ad carnem nostram,
ultra vel infra quam, propter peccatum in sepulcro
putrescentem, abjectius nihil est. Illud quoque non
praetereundum, quod hic cum nomine vel substantia

carnis, anima quoque rationalis omnino debet intelligi.
Non enim sicut Apollinaristae haeretici suspicati
sunt, Verbum Dei sine anima carnem assumpsit.
« Venit quippe salvum facere, quod perierat [(Luc. XIX)] ;
» totus autem homo perierat. Totus revera,
id est, et in corpore et in anima. Nam in corpore,
mortalis; et in anima, jam mortuus; et in
utroque aeternaliter erat damnatus. Ut ergo totum
salvaret Verbum, totum nihilominus hominem, id
est, carnem et animam rationalem assumpsit. Alioquin,
si solam carnem sine anima Verbum Deus
suscepisset, ubi radicem suam fixisset? Solus quippe
rationalis spiritus capax ejus est. Siquidem verbum
hoc oratio est, sapientia est. Quam singuli quoque
homines, quantum ea participantur, non nisi mente

vident, non nisi anima complectuntur. Multo magis
ergo Verbum universum, quando carnem suscepit,
congruum sibi exceptorium, id est, animam rationabilem
non omisit. Absit suspicio haec a corde!
absit ab ore omnium, in Verbo incarnato spem habentium!
In anima quippe maxime Scriptura illa
facta est a Deo Patre Verbum bonum eructante, de
qua ipse in psalmo: « Lingua, inquit, mea calamus
scribae velociter scribentis [(Psal. XLIV)] . » Inscripta
namque est, verae et integrae hominis naturae, vera
et perfecta Verbi hujus natura, id est, conjuncta in
unitate personae absque confusione utriusque substantiae.
Sic effectum est praeclarum illud electrum, humani
generis pretium atque ornamentum, in quo et divinitatis

aurum, nihil de suo fulgore perdidit; et humanitatis
argentum, augmentum sui decoris obtinuit.
Igitur quod ait: « Verbum caro factum est, »
idem est ac si dixisset: Deus homo factus est, more
scilicet eo, qui in Scripturis usitatus est. Solet enim
nomine carnis, interdum totus homo significari, ut
ibi: « Et videbit omnis caro salutare Dei [(Luc. III)] . »
Sicut econtra, per animam totus homo significatur,
sicut scriptum est: « Descendit Jacob in Aegyptum
in animabus septuaginta quinque [(Act. VII)] ; »
ergo Deus homo factus est. « Et habitavit in nobis. »
In nobis, plane per omnia, utpote, de suis invisibilibus
ad nostra visibilia profectus. Primum in vera
natura nostrae carnis, in cunctis humanae naturae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.