PL 169, col. 34

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

gratia: « Et, sicut mandatum dedit mihi Pater, sic
facio [(Joan. XIV)] . » Humiliora namque sunt haec, et
assumptae humanitatis humilitatem, qua sine dubio
major est unus Deus Pater, et Filius et Spiritus sanctus
sonant ea quae ibidem loquitur, scilicet haec:
« Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad
Patrem, quia Pater major me est (ibid). » -- « Jam
non multa loquar vobiscum: Venit enim princeps
mundi hujus, et in me non habet quidquam [(ibid.)] , »
etc. Promptum esset discretionem istam, fere ubique
observatam, in Scriptura Evangelii, nisi longum
nimis videretur legenti; praesertim cum ex paucis
istis commonitus, caetera per semetipsum valeat experiri.
Qui etsi cantare consuevit ex persona Filii:
« Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis
[(Joan. XIV)] ;
» itemque: « Meus cibus est ut faciam
voluntatem Patris mei [(Joan. IV)] , » sciat evangelistam
non scripsisse, meus cibus est ut faciam volutatem
Patris mei, sed voluntatem ejus qui misit me; nequo
scripsisse rogabo Patrem meum (cum rogare sit naturae
inferioris, et rogatio ejus, sacrificium passionis ejus
fuerit) « et ego rogabo Patrem, inquit, et alium
Paracletum dabit vobis. »
CAPUT III.
Item de eodem dicto contra haereticos, quia non sequitur
Spiritum sanctum non procedere a Filio
propter id quod ait: « Qui a Patre procedit, » imo
sequitur Spiritum sanctum Deum esse, qui a divinitate
procedit.
Ergo, quoniam procedente Spiritu sancto dixit,
« quem ego mittam vobis a Patre, » et meo non

addidit; itemque: « Qui a Patre procedit, » et meo
non apposuit; sic tuta et provida fides recte intelligit,
a Patre, ac si dixisset a divinitate, quae scilicet
divinitas una Patris et Filii substantia est. Requiratur
nunc intentio vel causa propter quam dixerit hic
ille testis fidelis, quia Spiritus sanctus a Patre procedit,
et tunc sic sonabit, sic audietur dictum istud ei,
« qui habet aures audiendi, » ut vere vox firmamenti,
vere sonus sublimis Dei. Quaenam intentio vel causa
est, nisi ipsa propter quam natus est, et in hunc
mundum venit, scilicet in testimonium perhibere
veritati? Sic enim dixit: « Ego in hoc natus sum, et
ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam
veritati [(Joan. XVIII)] . » Cujus videlicet testificandae

veritatis quae summa est, nisi quod sit unus verus
Deus Pater, et Filius et Spiritus sanctus? Nimirum
ad testimonium hujus veritatis magnifice pertinet
illud, quod idem Filius Dei et de semetipso dixit:
« Ego enim ex Deo processi [(Joan. VIII)] ; » et de Spiritu
sancto testificatus est, « qui a Patre procedit [(Joan. XV)] .
» Quid enim, o haeretici Ariani, qui
dixistis quia Spiritus sanctus creatura est, et vos, o
Macedoniani, qui dixistis quia Spiritus sanctus Deus
non est? quid, inquam, o insensati! quid aliud quam
Deus ex Deo processit aut procedit? « quod natum
est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu,
spiritus est [(Joan. III)] . » Sic procul dubio quod processit
et quod procedit ex Deo, Deus est. Processit
autem ex Deo Filius, procedit Spiritus sanctus. Ergo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.