PL 169, col. 37

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

dignatione influat. Hinc et apud Zachariam prophetam
scriptum est: « In die illa erit fons patens
domui David, et habitantibus Jerusalem, in ablutionem
peccatoris et menstruatae [(Zach. XIII)] . » Gaudemus
enim nomine fontis Christum Dei Filium in hac
ratione designari, dum hoc intendimus, quod nulli
dubium esse debuerit, quod nunc Ecclesia catholica
firmiter credit, quia Spiritus sanctus non minus
a Filio quam « a Patre procedit. » Primum in remissionem
peccatorum, de quo videlicet dato ejusdem
Spiritus sancti et hic propheta dicit manifeste « in
ablutionem peccatoris et menstruatae, » scilicet populi
utriusque, peccatoris populi gentilis: menstruatae
Synagogae, cujus ex nobilioribus filiis unus
Isaias hoc ipsum confitetur et dicit: « Et facti sumus

ut immundi omnes nos, et quasi pannus menstruatae
omnes justitiae nostrae [(Isa. XLVI)] . » Sed nec illud
ignotum esse debet, quando vel ex quo die fons iste
patens factus sit, et peccatorem sive menstruatam
abluerit, quoniam sic dictum est: « In die illa erit
fons patens domui David [(Zach. XIII)] . » Nimirum
dies ille nunc est, dies glorificationis Jesu Christi
Domini nostri [(Joan. XII)] , ex quo exaltatus a terra
ut omnia traheret ad se, cum emisisset spiritum,
« unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo
exivit sanguis et aqua [(Joan., XIX)] . Tunc fons iste
patens factus est, et extunc patet, quia non ante,
sed extunc Spiritus sanctus in remissionem peccatorum
datus est. Eatenus quippe, ut jam dictum et
saepe dicendum semperque sciendum est, in divisiones

quidem gratiarum spiritus idem Patribus et prophetis
datus erat, sed hujus dati, quod est ablutio,
tam peccator eatenus quam menstruata expers fuerat.
Hinc est illud dictum: « Nondum enim erat Spiritus
sanctus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus [(Joan. VII)] .
»
CAPUT VII.
De proprietate fontis illius qui est apud te, Domine,
et de aequivocatione fontium in Scripturis, ut illic
hauriat aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.
Forte dicit aliquis: Multorum communis appellatio
mystica est fons, etenim multi in Scripturis fontes
nominati sunt: multi, inquam, sancti homines,
scilicet prophetae et apostoli nomine fontium significati

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.