PL 17, col. 1073

De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne

super virginem [(Job. XXXI)] . Et quid divisit
Deus desuper, et haereditas sufficientis ex altissimis?
Nisi enim Deo auctori nostro pravae cogitationis
consensus displiceret, nequaquam per Esaiam diceretur:
Auferte nequitias ab animabus vestris coram
oculis meis [(Isai. I)] , et in Evangelio adversus
Pharisaeos non diceretur: Ut quid cogitatis mala
in cordibus vestris [(Matth. IX)] ? sed nec Paulus
apostolus Romanis scriberet: Et inter se cogitationibus
invicem accusantibus, aut etiam defendentibus,
in die qua judicabit Deus occulta hominum,
secundum Evangelium meum per Jesum Christum [(Rom. II)] .
CAPUT XXV. Amor saeculi dicit:
Quid pulchrius, quid honestius, quid venustius
quidve potest esse delectabilius, quam quod in
praesenti vita quotidie cernimus? O quam mirabilis
coeli camera in aere jucundo, in lumine solis, in
augmento lunae atque defectu, in varietate stellarum
et cursu: quam oblectabilis terra in nemorum floribus,
in fructuum suavitatibus, in pratorum rivulorumque
amoenitatibus, in segetum culmis luxuriantibus,
in vinearum foliis et botrionibus plenis
palmitibus, in silvarum umbris et palmis virentibus,
in equorum et canum cursibus, in cervorum et caprearum
saltibus, in accipitrum volatibus, in pavonum,
columbarum, turturumque pennis et collis, in
domorum parietibus pictis et laquearibus, in organorum
omniumque musicorum tympanis et cantibus,

et in mulierum venustis aspectibus, earumque
superciliis et crinibus, oculis et genis, gutture,
labiis, et manibus, atque aliis extrinsecus adhibitis
ornamentis, nimirum auro et gemmis distinctis monilibus,
et caeteris hujusmodi, quae singillatim sensus
modo recolere non potest.
Sed coelestis amor patriae respondet:
Si te ista quae sub coelo sunt, adeo placent, cur non
magis ea quae in coelo sunt, te oblectant? Si carcer a
te tanti aestimatur, patria, civitas, et quanta est? Si talia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.