PL 17, col. 209
Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne
sed nobis quibus datus est: ut per illum Dei filii esse
probemur. Res enim quae amittitur, salva non est,
non utique sibi, quae ubicumque sit, necesse est ut
sit; sed ei a quo amittitur.
[(Vers. 6.)] Bona est gloriatio vestra? Hoc est, non
bona est; laeti enim erant, cum magis contristari debuerint
in fratre tam acerbe peccante, sicut tristis
fuit Samuel in Saul peccante. A quo crimine mali
doctores aut dissimulabant, aut negligentius arguebant
(sicut et Heli sacerdos [(I Reg. II, 23)] , filios suos
peccantes in Deum) ne amari essent hominibus.
Nescitis quia modicum fermentum totam massam
corrumpit? Ita et peccatum unius, quod cognitum
non arguitur, multos contaminat; immo omnes qui
norunt, et non devitant, aut cum possint arguere,
dissimulant. Non enim sibi videtur peccare, quando
a nullo corripitur aut vitatur.
128
[(Vers. 7.)] Expurgate vetus fermentum, ut sitis
nova conspersio. Hoc duplici genere accipiendum est,
quia est et fermentum humana doctrina, dicente Salvatore: Cavete a fermento Pharisaeorum
[(Matth. XVI,
11)]
, id est a doctrina. Et ad malam ergo doctrinam
cavendam, et ad hanc causam dictum est, quia ejecto
fornicatore, vetus fermentum ejicitur. Ideo autem
vetus quia antiqui erroris peccatum est. Nova autem
compositio, Christi doctrina est.
Sicut estis azymi. Azyma ex causa non fermentatae
farinae dictum est, cum filii Israel ejecti sunt de
Aegypto; ut fermentum vetustas haberetur, azyma
autem novitas. Abjectis enim veteribus erroribus
Aegyptiorum in novam legem inducti sunt; ita et
Corinthii post paganorum errores in Evangilium
Christi inducti sunt. Hortatur ergo, ut secundum
professionem suam, quam ab Apostolo sub nomine
Christi acceperant, et viverent, jam vitae novae cultores:
et hoc est azymos esse.
Pascha nostrum immolatus est Christus. Secundum
Legem docet novitatem paschae ratione consistere,
et ideo Christum esse occisum, ut ex eo nova praedicatio
novam faceret conversationem; ut quia paschae
rationem colimus, veterem vitam non sequamur.
Pascha itaque immolatio est, non transitus sicut
quibusdam videtur; prius enim pascha, et sic transitus,
quia ante exemplum Salvatoris est et sic signum
salutis. Nec enim ante signum, quam crux; nam occiso
vespere agno, in Aegypto filii Israel pascha
egerunt, ex cujus sanguine postes signarunt; ut
noctu Angelus transiens, ea loca non contingeret,
quae sanguine agni fuerant oblita [(Exod. XII, 28)] .
[(Vers. 8.)] Itaque festa celebremus, non in fermento
veteri. Hoc est laetitiam habentes renovationis, facta
vetera fugiamus, immunditiam omnem abjicientes
a nobis, quae est corruptio; quia sicut fermentum totam
massam corrumpit, ita et mala vita totum hominem.
Ergo ut non solum a turpitudine vitae nos
observemus, sed et ab iniquitatis studio, adjecit: