PL 17, col. 212

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

putarent audienda aut terminanda; ad ruborem
eorum ait: Contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos
ad judicandum constituite. Sunt enim in Ecclesia et
lignea vasa; tam enim intractabiles et inconsideratos
eos significavit, ut imperitos forte ex fratribus judices
eligerent. Hoc de experto Apostolus; sciebat
enim quam tepidi et improvidi in reliquis causis fuerant
deprehensi.
Sic non est inter vos quisquam sapiens, qui possit judicare
inter fratrem suum? Quia ergo sunt, inquit, sapientes
fratres, aliqui horum eligantur ad judicandum
quorum judicium miretur mundus. Magnus
enim pudor est, si inter eos qui dicuntur Deum cognovisse,
non inveniatur, qui examinare possit negotium
juxta jus evangelicum. Ideo autem fratrem

judicem eligendum dicit, quia adhuc rector Ecclesiae
illorum non erat ordinatus.
[(Vers. 6.)] Sed frater cum fratre judicio contendit,
et hoc apud infideles. Manifestum est quia infideles
aut arbitros, ut assolet fieri, postulatos significat,
aut judicem publicum, cui dici solet: Hodie dies
sacrorum est, jus dici non potest.
130
[(Vers. 7.)] Jam quidem omnino delictum in
vobis est, quod judicia habetis inter vos. Peccatum
esse significat, quia frater cum fratre litigat, cum
danda opera sit, ut concordes sint, quasi germani;
maxime cum fides nostra paci studeat. Quamquam
enim christianus litigare non debeat, tamen si grave
quid fuerit, et quod contemni non possit, causam ad
Ecclesiam deferat; ne et damnum ad praesens, et

offensionem forte incurrat.
[(Vers. 8.)] Quare non magis injuriam accipitis?
quare non magis fraudem? Sed vos injuriam facitis,
et fraudatis: et hoc fratribus. Nunc hos corripit,
quorum injustitia jurgium generatur; quia non solum
per fraudem admissam rei sunt, sed et partem
habent delicti illorum, qui coacti injuria aut fraude
eorum, infideles rogant ad judicandum: et cum
fraudem aut injurias illatas persequi non deberent,
non solum vindicant, sed et ipsi fraudem et injurias
faciunt; ut punienda exempla fratribus tribuant.
Et quid aliis facere credatur, qui non parcit
suis?
[(Vers. 9, 10.)] An nescitis, quia iniqui regnum Dei
non possidebunt? Hoc dicto ostendit illos non nescios

peccare, ac per hoc gravius vindicandum. Si enim
immisericordes rei sunt apud Deum, quanto magis
iniqui? Nolite errare; nam neque fornicarii, neque
idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque
masculorum concubitores, neque fures, neque avari,
neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum
Dei possidebunt. Non haec idcirco memoravit quasi
nescirent, apud quos annum et sex menses sedit,
docens Evangelium Dei: sed commonuit, ut restauraret

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.