PL 17, col. 217

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

exorandus est. Quamvis munda sint conjugia,
tamen etiam a licitis abstinendum est, ut facilius ad
effectum deducatur oratio. Nam et in lege sanctificari
volentes, inter caetera etiam ab uvis passis
jussu Domini temperabant; ut fierent sanctiores [(Num. VI, 4)] .
Cum enim quis etiam concessa non
contingit, ostendit se velle, quod precatur, accipere.
133 Et iterum revertimini ad id ipsum. Quoniam
consilium conjugibus dat post dies orationis ad
usum naturalem reverti debere: Ne vos tentet Satanas
propter intemperantiam vestram; interpositis diebus
abstinendum monet; ne occasio detur diabolo,
sicut dicit Petrus apostolus: Ecce diabolus ut leo
rugiens circuit, quaerens quem devoret [(I Petr. V, 8)]
.
Si enim causa filiorum creandorum ducitur uxor,

non multum tempus concessum videtur ad ipsum
usum; quia et dies festi, et dies processionis, et
ipsa ratio conceptus et partus juxta legem cessari
temporibus his debere demonstrant.
[(Vers. 6, 7.)] Hoc autem dico secundum indulgentiam
non secundum imperium. Manifestum est ideo
hoc illum dare consilium, ut fornicationem excludat,
non ut ad meliorem vitam tendentibus iter claudat. Volebam autem omnes homines esse sicut me
ipsum.
Quantum ergo ad benevolum et sollicitum
magistrum pertinet, omnes tales, si fieri posset, volebat
esse sicut se ipsum. Qualis autem ipse erat,
mox in subjectis ostendit: Sed unusquisque proprium
donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic;
hoc est, unusquisque juxta votum suum donum Dei

habet, ut si velit, ipsius nutu Dei, possibilitatem
consequatur. Ideo non debet quis constringi; ne a
licito prohibitus, illicita admittat: sed ipse sibi eligat,
quid sequatur.
[(Vers. 8.)] Dico autem non nuptis et viduis, bonum
est illis, si sic permaneant, sicut et ego. Non diceret,
bonum est innuptis, ut sint, sicut et ego; nisi esset
integer corpore Nec diceret: Omnes homines volebam
esse, sicut me ipsum; si enim habuerit uxorem,
et hoc dixit, virgines esse noluit. Sed absit; sic enim
a pueritia servivit, ut hujus rei studium non haberet;
quippe cum juvenculus anticipatus sit a
gratia Dei. Postquam dixit unumquemque proprium
donum habere a Deo, ostendit in qua re melius est
esse propensiorem; quia in eo adjuvatur quis, quod

videtur aviditate mentis appetere.
[(Vers. 9.)] Quod si se non continent, nubant. In
ista re illos vult contendere, ut contineant. Quod si
impulsu carnis perseverare se viderint non posse,
quia nec sunt promptiores in eo ipso, ut adjuventur
a Deo; illum enim Deus juvat, quem videt tota virtute

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.