PL 17, col. 220
Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne
unicuique Dominus, quando salvetur, hoc est,
scit quando potest credere, et sustinet illum. Et hic
docet exspectandos eos, nec scandalum de his pati debere,
quia custodienda est spes illorum; si enim ipsi
discesserint, dissimulandum ab his.
Unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet. Hoc
est, ut si matrimonio junctus est, qui credit, non
deserat, neque vir, neque mulier: sed sic maneat,
sive Judaeus, sive Graecus.
Sicut in omnibus Ecclesiis doceo. Ut suadeat, non
se aliter his tradere, quam caeteris; ut cum caeteros
hujus fidei hoc doceri audiunt, promptius assequantur.
Facile enim quis inclinatur, si viderit socium
consensisse.
[(Vers. 18.)] Circumcisus aliquis vocatus est? Non
adducat praeputium. Hoc est, quod dixit, ut ita ambulet,
sicut vocatus est; ut 135 Judaeus factus christianus
non putet se forte indignum, quia praeputium non
habet, dans gloriam praeputio. In praeputio quis vocatus
est? Non circumcidatur. Ut gentilis vocatus non
aestimet se debere circumcidi, per id quos filios
Abrahae audit praeponi. Nec enim quia circumcisi
sunt, praeponuntur, sed merito Abrahae, cujus filii
sunt in utroque, si credant: si quominus, pejores
erunt gentilibus; deterius est enim fuisse et non
esse, quam numquam fuisse.
[(Vers. 19.)] Circumcisio nihil est, et praeputium nihil
est. Manifestum est, quia nec obest, nec prodest. Sed observatio mandatorum Dei,
id est, fides propitium
facit Deum, si bonis operibus approbetur.
[(Vers. 20, 21.)] Unusquisque in ea vocatione, in qua
vocatus est, in ipsa permaneat. Hoc firmat, quod supra
dixit. Servus vocatus es? Non sit tibi curae: sed et si
potes liber fieri, magis utere. Hortatur ut bene serviens
de Dei timore carnali domino, dignum se faciat
libertate, ne audiens forte: Servus vocatus es?
Non tibi sit curae; negligentior esset circa bonos
actus carnalis Domini, et doctrina Christi blasphemaretur,
et nec ille Deum promereretur, qui in his terrenis
bene serviens, meritum sibi collocat apud
Deum: quia dixit Dominus: Qui in minimo fidelis
est, et in magno [(Luc. XVI, 10)]
.
[(Vers. 22.)] Qui enim in Domino vocatus est servus,
libertus est Domini. Ereptus enim a peccatis, quae
vere servos probant, libertus fit; hic enim omnino
servus est, qui imprudenter agit, sicut et veteribus
placuit, qui omnes sapientes liberos appellarunt, imprudentes
autem omnes servos. Unde et Salomon: Servo,
inquit sapienti liberi servient [(Prov. VII, 2)]
.
Hic ergo qui credit, etsi servus sit ad tempus; quia
rem facit prudentem, ut credat in Christum, libertus
fit Domini. Si ergo peccata servos faciunt, sicut