PL 17, col. 54

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

quae invicem est, fidem vestram atque meam. Consolari
se dicit cum illis, si apprehendant spiritalia; quia
quamvis congaudeat fidei illorum, doleat tamen quia
non rectam accipiebant fidem. Hoc affectu fuit Apostolus,
ut aliena vitia quasi sua doleret. Ac per hoc
consolemur, inquit, per unam atque eamdem fidem,
ut tunc consolatio una sit, si unius fidei efficerentur
in Christo; ut administratio gratiae spiritalis, evangelizante
Apostolo, hunc praestaret effectum.
[(Vers. 13.)] Non autem arbitror ignorare vos, fratres,
quia saepe proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque
adhuc. Propositum et votum suum ostendit, quod
quidem scire illos non ambigit per eos fratres, qui
ab Hierusalem vel confinibus civitatibus causa suae
religionis ad Urbem veniebant, sicut Aquilla et Priscilla,

votum ejus insinuantes Romanis. Cum enim
saepe vellet venire, et prohiberetur, sic factum est
ut scriberet epistolam; ne diu in mala exercitatione
detenti, non facile corrigerentur. Et fratres eos vocat,
non solum quia renati erant; sed et quia erant
inter eos, licet pauci, qui recte sentirent. Unde
dixit: Vocatis sanctis [(Rom. I, 7)]
. Quid tamen est, Vocatis sanctis?
Si enim jam sancti sunt, quomodo
vocantur, ut sanctificentur? Sed hoc ad Dei pertinet
praescientiam, quia quos scit Deus futuros sanctos,
jam apud illum sancti sunt, et vocati permanent.
Prohibitum tamen se dicit usque ad tempus datae
epistolae, a Deo utique, qui sciens adhuc imparatos
illos, ad alias urbes direxit Apostolum, quae jam ad
recipiendam veritatem essent capaces; quamvis sub

nomine agerent Salvatoris, sed vitiis prohibebantur
carnalibus; ne digni jam essent addiscere spiritalia.
Denique volentes aliquando in Bithyniam ire, prohibiti
sunt a sancto Spiritu Paulus et Silas [(Act. XVI,
7)] : cur, nisi sciret adhuc affectum deesse? Apud
Corinthios autem commonetur Apostolus, dicente
Domino: Loquere, ne tacueris; quia populus mihi
multus est in hac civitate [(Act. XVIII, 9, 10)]
. Non ergo
otiose prohibitum se dicit, sed et causas morarum
discrevit, et hos ut se praepararent adhortatus est;
ut audientes sibi gratiam spiritalem ministrandam
fore, dignos se efficerent, a vitiis carnalibus abstinentes,
ad excipiendam eam.
Ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in
caeteris gentibus. Pro utilitate communi cupidum se

veniendi ad hos declarat, ut et hi salutem spiritalis
gratiae consequantur, ratam habentes fidei suae professionem;
ut hic fructum habeat apud Deum ministerii
sui, per quod lacessit illos ad fidem rectam,
exemplo caeterarum gentium: promptior enim fit
quis ad rem sibi traditam, si illi multos videat assentiri.
[(Vers. 14.)] Graecis et Barbaris, sapientibus et insipientibus
debitor sum. Debitorem se dicit horum,
quos memorat, quia ad hoc missus est, ut omnibus
praedicaret: per quod etiam omnes significat debitores;
confiteri enim creatorem Deum, ex quo omnia,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.