PL 17, col. 727

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

In cod. Theod. inscribitur hic sermo in die SS. Alexandri,
Eventii et Theodoli, cum tamen iidem Martyres
in sermonis contextu nusquam nominentur. Nihilo
melius in Rom. edit. eidem praefigitur: Pro communi
unius Martyris, cum omnia ex aequo illic referantur
ad omnes martyres. Potior est igitur aliorum mss.
atque edit. inscriptio. Verum quod in illis omnibus,
praeterquam in Gall. cod. sancto Ambrosio attribuitur,
non obscurus error est, quemadmodum ex ejus
stylo, nec non ex iis quae sermoni 52 a nobis praemissa
sunt, potest intelligi.
1.
Si quantum me necesse est dicere, et vos oportet
audire; tantum prosequi corporis mei posset
infirmitas: profecto omnes excusati essemus, scilicet
ego insinuando praeceptum, vos exsequendo
mandatum. Sed quoniam imbecillitate percellimur,
quominus quantum oportet dicere valeamus; excuset
nos mentis devotio, quos non excusat praedicationis
oratio, hoc est, etsi a laudibus Domini lingua cessamus,
mirabilia tamen ejus fidei operibus approbemus:
si non loquimur verbis ejus gloriam, factis
exsequamur ejus gratiam, quoniam dictis facta priora
sunt. Nam Dominus in Evangelio ita dicit: Qui
fecerit sic, et docuerit sic, magnus vocabitur in regno
coelorum [(Matth. V, 19)]
. Vides ergo quoniam praecedit
factum, subsequitur doctrina; siquidem benefacere
prima doctrina est. Cessantibus enim verbis,
hoc ipsum docet hominem opus optimum, dum videtur:

quod etsi voce aures non excitat, virtute corda
tamen compungit. Quis enim bonum factum videns,
non gaudeat, miretur, imitetur, ac veluti tacito
magistro utens, ejus exemplo doceatur? Dictis igitur
facta praecedunt, immo sine factis dicta nihil prosunt;
nam ideo et Dominus fieri voluit, et sic doceri,
ne sine bono opere verborum inutilis esset et superstitiosa
jactatio.
2.
Melius ergo docemur facto, quam voce: denique
sancti martyres etsi voce tacent, factorum virtute
nos edocent: etsi lingua silent, martyrii passione
persuadent. Unde quamvis disertus orator facundia
sua me doceat; id tamen quod utile est mihi, melius
disco exemplo sanctorum, quam assertione verborum.
Citius mihi persuadent oculi, quod cernunt,

quam auris possit insinuare, quod praeterit; auditui
enim cito irrepit oblivio, oculorum autem historia
semper inspicitur. Quis enim non omnibus horis momentisque
conspiciat quemadmodum tunc beati
martyres propter nomen Christi diversis subjacuere
suppliciis, et de ipsis poenis quodammodo triumphabant?
Quanto enim plura patiebantur, tanto se victoriosissimos
esse credebant; victoria enim est martyris
judicium persequentis, sicut scriptum est: Et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.