PL 17, col. 762
Precationes (Auctor incertus), J. P. Migne
permixtus est, et quoscumque suscipit, demergit
simul et exurit. O quam horrenda! o quam
stupenda sunt ista!
18.
Sed major erit, Domine, cruciatus, amissio
tuae claritatis. Sufficit enim ad plenam miseriam tua
non perfrui beatitudine, in qua justi receptis corporibus,
sanctorumque angelorum celsitudini
coaequati, in aeternam lucem aspicientes, sicut sol
refulgebunt. Nec immerito sole et luna non indigebunt;
quia te perenne lumen habebunt. Non esurient
neque sitient, non laborabunt neque deficient, non
moerebunt neque lugebunt; quia quidquid satietatis,
quidquid quietis, quidquid gaudii est, tua visitatio
praestabit, quae in omnibus omnia erit. Nec
tempus jam illis accedet, quia totum aeternitas possidebit:
nec timebunt ultra jam mori, qui meruerint
beata immortalitate vestiri. 497 Quid autem de hac
beatitudine miser ego homo amplius dicere valeo?
qui de illa quidquid dixero, illa sententia reprimor,
quam per prophetam et Apostolum dictam intelligo: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascenderunt, quae praeparavit
Deus his, qui
diligunt eum [(I Cor. II, 9)]
. Erunt certe in illa beata
vita haec bona quae praemisi, sed ineffabili, et nobis
adhuc incomprehensibili modo. Hujus desiderio,
Domine Deus, formator et reformator meus, hujus
amore peragam quidquid in hac vita praecipis ut
agam: nec sit ultra timor in charitate, sed perfecta
charitas foras mittat timorem [(II Joan. IV, 18)] .
19.
Et ut efficax haec mea sit deprecatio, beatae
Mariae virginis suffragia peto, quam tanti meriti esse
fecisti, ut prima inter mulieres novum munus offerret,
et nulla praeter ipsam tam novum acciperet:
novum scilicet munus prima offerret, ut puerpera
virgo perseveraret: nulla praeter ipsam tam novum acciperet,
ut Deum virgo pareret, et 498 post partum
virgo maneret. Apostolorum intercessionem imploro,
qui beatissimam Mediatoris paupertatem, ejusque
passiones vestigio insequentes, ad tantum celsitudinis
culmen pervenerunt; ut quaecumque ligarent super
terram, essent ligata et in coelo: et quae solverent
super terram, essent soluta et in coelo [(Matth.
XVI, 19)] : atque in extremis sederent super duodecim
thronos, judicantes duodecim tribus Israel [(Matth.
XIX, 28)] . Martyrum preces deposco, qui pro veritate
non dubitarunt sanguinem fundere, nec dilexerunt
animas suas usque ad mortem, ut mortis superarent
auctorem. Confessorum orationes expostulo, qui
bella tentantis inimici, dum pie viverent in catholica
pace, vel etiam haereticorum conflictationem diuturno
certamine pertulerunt, atque, ut verum dicam,
longioris occultique martyrii palmas acceperunt. Talium,
Deus meus, preces numquam spernas, si ut pro
me exorent, ipse inspiraveris, qui in aeternitate perenni
vivis et regnas cuncta per saecula, et in omnibus
saeculis, amen.