PL 17, col. 766

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

vel audiunt. Multi namque sunt, qui mandata
Dei aut audiunt aut legunt: sed nihil eos juvat, quia
cum corpore praesentes sint, mente sunt absentes;
aut enim in acquirendis rebus mens eorum dedita
est, aut libidine exagitatur, aut proximum dijudicat,
aut contra praelatum superbit, aut fingit se potentem
futurum, aut caeteris vanissimis rebus distenditur.
Potest talibus convenire, quod ait propheta: Aure audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis,
et non perspicietis
[(Esa. VI, 9)]
. Nonnulli vero sunt,
qui divinas Scripturas legunt et audiunt; id est,
mentem ad earum intelligentiam accommodant: sed
ideo divinas Scripturas discunt, ut sapientes et egregii
apud homines habeantur, et in saeculi prosperitatibus
floreant, non ut vitam reprobam corrigant. Sed

beati non sunt, quia Scripturam divinam non pro
amore Dei, sed pro amore saeculi didicerunt. De talibus
dicit propheta: Sapientes ut faciant mala, bene
autem facere nescierunt [(Jerem. IV, 22)]
. Et Dominus
in Evangelio in parabola seminantis loquitur, dicens: Quod autem in spinis cecidit, ii sunt qui audierunt, et a
sollicitudinibus et voluptatibus vitae euntes suffocantur,
et non referunt fructum
[(Luc. VIII, 15)]
. Illi ergo soli
beati sunt, qui ideo mandata Dei student discere, ut
audiant, id est, in mente recondant: ideo in mente
recondunt, ut opere impleant: ideo opere implent,
ut aeternam beatitudinem assequantur. Tempus enim
prope est. Tempus videlicet judicii; nam si tempus
ab adventu Domini usque ad finem mundi ante
oculos ponas, longum invenies: sed in comparatione

priorum temporum, breve est.
[(Vers. 4.)] Joannes septem Ecclesiis, quae sunt in
Asia. Gratia vobis et pax ab eo, qui est, qui erat, et
qui venturus est. Per septem Ecclesias, una Ecclesia
catholica designatur; propter septem videlicet dona
Spiritus sancti, quibus illustrata in mundo refulget.
Asia elata interpretatur; quia inter elatos hujus saeculi
Christus multitudinem fidelium invenit, ex quibus
Ecclesiam suam fabricavit. Et perpende quia totus
hic liber in septenario numero consistit, sicut
sunt septem Ecclesiae, ad quas haec scripta diriguntur,
sicut sunt septem candelabra, septem stellae,
septem lampades, septem cornua agni, septem oculi,
septem sigilla, septem angeli tubis canentes, septem
tonitrua, septem itidem angeli phialas habentes.

Nam et draco qui diabolum, et bestia quae Antichristum
designat, uterque septem capita habuisse
visus est: similiter et bestia, super quam mulier
meretrix 500 sedisse visa est; et si diligenter advertas,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.