PL 17, col. 780
Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne
tibi coronam vitae.
Corona vitae gloriam sempiternam
demonstrat.
Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. Quid
sit mors secunda, in sequentibus dicemus.
[(Vers. 12.)] Et angelo Pergami Ecclesiae scribe: Haec
dicit qui habet romphaeam utraque parte acutam. Per
romphaeam judiciaria Domini potestas potest intelligi:
quae utraque parte acuta dicitur, propter duo
judicia, unum quod factum est per aquam, alterum
quod fiet per ignem. Sed excludimur ab hoc intellectu,
eo quod illud judicium jam peractum, atque
per misericordiam Dei abolitum sit. Tunc namque
judicii illius acumen deletum est, quando Deus dixit
ad Noe. Per memetipsum juravi, quia non adjiciam
ultra aquas diluvii super terram [(Gen. VI, 17)]
. Videtur
ergo mihi per romphaeam divinam scripturam debere
intelligi, quae propter resecanda vitia acuta esse dicitur,
et propter duo Testamenta utraque parte acuta
demonstratur. Nam et vetus et novum Testamentum
hoc nobis indesinenter admonent, ut vitia relinquamus
et in bonis operibus nosmetipsos exerceamus; quatenus
salutem animarum nostrarum invenire possimus.
[(Vers. 13.)] Scio ubi habitas, ubi sedes est satanae:
id est, inter illos habitas, qui sessorem habent diabolum. Et tenes nomen meum, et non negasti fidem
meam:
id est, quamvis ab eis, inter quos habitas,
pro nomine meo assidue persecutiones perferas;
tamen nomen meum tenes, et fidem meam non negasti. Et in diebus illis Antipas testis meus; qui occisus
est apud eos, ubi satanas habitat. Et in diebus illis,
id
est, in diebus quibus persecutio apud vos amplius
fervebat, Antipas testis meus, subauditur, exstitit,
qui occisus est apud vos, ubi satanas habitat. Apud
vos occisus est, et non a vobis: sed ab illis inter
quos vos habitatis, in quibus habitat diabolus.
[(Vers. 14, 15.)] Sed habeo adversum te pauca, quia
habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat
Balac mittere scandalum coram filiis Israel; ita habes
et tu tenentes doctrinam nicolaitarum. Legimus in
libro Numeri quod Balac rex Moabitarum ad suggestionem
Balaam posuerit speciosas mulieres in conspectu
filiorum Israel diis suis sacrificantes, quarum
pulchritudo non solum ad perpetrandam libidinem
eos accendit; sed etiam ut de sacrificiis eorum comederent,
perduxit [(Num. XXV, 1)] . Nicolaitae vero
erant haeretici nuptias detestantes, docentesque fideles,
ut quibuscumque vellent, miscerentur more bestiarum. Sicut ergo per doctrinam Balaam, filii Israel
in fornicationis malum delapsi sunt, propter quod
multi eorum perierunt, ita et nicolaitae quosdam ex
fidelibus, qui apud Pergamum erant, sua prava doctrina
in fornicationis malum dejecerunt, docentes
eos ut nullo modo se vinculo conjugali irretirent: sed
quibuscumque vellent, passim miscerentur. Quod
autem dicit: Habeo adversum te pauca, significat
paucos ex fidelibus ab haereticis esse deceptos.