PL 17, col. 790

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

templo Dei mei, et foras non egredietur amplius [(Galat.
II, 2)]
. Potest per templum Ecclesia designari: per columnas
autem, quae sustentant templum, praedicatores.
Nam et Paulus apostolus Petrum et Jacobum columnas
Ecclesiae vocat; eo quod super ipsos aedificata sit Ecclesia,
sicut Dominus dixit Petro: Tu es Petrus, et super
hanc petram aedificabo Ecclesiam meam [(Matth. XVI, 28)]
.
Sed videtur propter hoc, quod sequitur: Et foras non
egredietur amplius; non ad praesentem Ecclesiam,
sed ad coelestem pertinere hanc sententiam. Nam
multi fuerunt, qui columnae Ecclesiae dicebantur:
sed propter pravam doctrinam eorum, ab ea exierunt,
sicut fuit Origenes, et alii multi. Per templum
ergo coelestis habitatio, per columnam vero unusquisque
electus potest designari. Ergo qui vicerit

omnia tentamenta diabolica, omnesque carnales voluptates,
columna in templo Dei efficitur, id est, in
coelesti beatitudine: et sicut columna in loco, in
quo statuitur, firmissima stabilitate perseverat, ita
et unusquisque electus in coelesti beatitudine tam
firmissimam stabilitatem a creatore suo consequitur,
ut numquam ab ea divellatur; quemadmodum avulsus
est diabolus, qui de coelesti beatitudine superbiendo
cecidit. Et scribam super eum nomen Dei mei.
Nomen hoc Dei est aeternum: nomen ergo Dei,
quod est aeternum, super unumquemque justum
scribitur, quando aeternitas ei cum Domino permanendi
largitur. Et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem,
quae descendit de coelo a Deo meo. Nova Hierusalem
illa est coelestis, quae non ex lapidibus, sicut vetus,

sed ex sanctis hominibus quotidie aedificatur.
Hierusalem autem interpretatur visio pacis, id est,
visio Dei. Nomen ergo Hierusalem super unumquemque
electum scribitur, dum hoc unicuique conceditur,
ut Deum sine fine videre mereatur. Aliter: Nomen
Hierusalem super unumquemque electum scribitur,
eo quod ipse Hierusalem, in quem Deus regnare
dignetur, in societate videlicet angelorum
omniumque electorum, qui Hierusalem coelestis vocantur.
Sed mirum, cur Hierusalem de coelis descendisse
dicitur, cum sciamus electos omnes a terris ad
coelos conscendere quotidie, non de coelestibus ad
terrena relabi. Sed Domino de coelis ad redemptionem
generis humani descendente, simul etiam sancti
descenderunt; quia jam per praedestinationis gratiam

illi conjuncti erant, quos per misericordiam
suam redimere 511 veniebat. Et nomen meum novum;
videlicet ut vocetur filius Dei, sicut et ego sum
Filius Dei.
[(Vers. 14.)] Et angelo Laodiceae Ecclesiae scribe:
Haec dicit: Amen, testis fidelis et verus. Amen vere,
sive fideliter interpretatur: quod est amen, hoc est
testis fidelis et verus. Qui est principium creaturae
Dei. Non ideo se principium creaturae Dei dicit, quod
ipse sit creatus, sed quod ab ipso omnia sint creata,
ut puta architectus fecit domum: si interrogaveris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.