PL 17, col. 824

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

Pharaonis inventus fuisse legitur. Eamdem significationem
habet carectum in hoc loco, quam et papyrus;
nam carectum manus attrectantium vulnerare
solet, ex papyro autem antiquitus libri conficiebantur.
Per carectum ergo Judaei designantur, qui prophetas,
medicos videlicet spiritales, qui vulnera
eorum sanare cupiebant, interfecerunt. Iidem etiam
et per papyrum designantur, eo quod in scripturis
sibi a Deo traditis gloriarentur, quas legebant, et
non custodiebant. Filia vero Pharaonis videlicet
diaboli populum ex gentibus figuravit. Filia ergo Pharaonis
Moysen a papyrione sustulit [(Exod. II, 5)] ; quia
Ecclesia ex gentibus fidem Christi suscipiens, eumdem
Christum a Judaeis credere nolentibus abstulit.
Postea cum idem Moyses oves Jethro cognati sui

pasceret, apparuit ei Dominus in igne flammae rubi,
et videbat quod rubus arderet, et non combureretur [(Exod. III, 2)] .
Possumus per rubum qui flammas
ex se producebat, et non comburebatur, beatam virginem
Mariam intelligere, quae Filium Dei ex suo
utero protulit, et virginitatem non amisit: sed propter
ea quae sequuntur, per rubum Christum esse intelligendum 526
existimo, secundum quod homo est.
Flamma vero rubi ejus divinitatem figuravit. Rubus
ergo ardebat, et non comburebatur; quia Filius Dei
hominem assumens, sicut ejus divinitas non est mutata
in humanitatem, ut amitteret quod erat; sic nec
ejus humanitas per divinitatem ardens, non est absumpta
ita a divinitate, ut amitteret humanitatem:
sed ex duabus substantiis humanitatis atque deitatis

unus Christus permansit et permanet, sicut scriptum
est: perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali
et humana carne subsistens [(Athanas. in Symb.)]
.
Locutusque est Dominus ad Moysen de medio
flammae rubi: Ne appropies huc, solve calceamentum
de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra
sancta est. Videns vidi afflictionem populi mei, qui est
in Aegypto, et gemitum ejus audivi, et descendi liberare
eum. Sed veni, mittam te ad Pharaonem, ut
educas filios Israel de terra Aegypti [(Exod. III, 5,
et seq.)]
. Et post pauca: Dixitque Moyses ad Dominum:
Quis ego sum, ut vadam ad Pharaonem, et educam
filios Israel de Aegypto [(Ibid., 11)]
? Et in sequentibus
de filiis Israel loquitur ad Dominum,
dicens: Non audient vocem meam, sed dicent: Non

apparuit tibi Dominus [(Exod. IV, 1)]
; et iterum: Obsecro,
Domine, mitte quem missurus es [(Ibid., 13)]
.
Haec verba demonstrant Moysen invitum obedisse
mandatis Domini; ut educeret filios Israel de terra
Aegypti: sed quaerendum nobis est, cur tantus vir
Domini praeceptum invitus exsecutus sit. Verum
hanc ejus pertinaciam spiritaliter intelligere debemus;
dicit enim Apostolus: Haec autem omnia in figura
contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem
nostram, in quos fines saeculorum devenerunt [(I Cor.
X, 11)]
. Per Moysen igitur in hoc loco apostoli designantur;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.