PL 17, col. 981

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

Jamdiu me a proposito inchoati
operis sentio deviasse, et in aliam detorsisse partem
cursum celerem dictionis: sed facilis est ad
omissa recursio, et cito repetitur trames declinatae
materiae, cum a finibus ejus interjectae probationis
non exorbitat argumentum. Peccatum ergo, inquit, meum scivi, et iniquitatem meam non cooperui. Dixi,
confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et
tu remisisti iniquitatem peccati mei
[(Psal. XXXI, 6)]
;
et iterum: Quia iniquitatem meam ego scio, et peccatum
meum coram me est semper [(Psal. L, 5)]
. Hoc
non solum verbis docuit, sed et factis implevit; quia
non sufficit ad consummationem sapientiae spiritalis
verbis praeferre virtutem, nisi doctrina ornetur ex
rebus; tunc enim demum tribuitur competens auctoritas

magisterio, si proprio innititur exemplo. Denique
Dominus in Evangelio: Qui fecerit, inquit, et sic docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum
[(Matt. V, 19)]
;
ut et facto doctrina firmetur, et factorum
fides ex dotrina accipiat testimonium. Alioquin
non erit nixis viribus fundata doctrina, quae
verborum phaleris gloria virtutis abutitur; erit enim
facundiae locuples lingua, non erit plena operum divitiis
conscientia, et privabitur merito suo, qui privilegio
fruitur alieno. Videamus ergo quid gesserit,
qui ista cantavit. Uno igitur tempore duo regi peccata
subrepserant, et pellexerat principem in facinoris
perpetrationem regni licentia; cum enim vult
adulterium cooperire crimen incidit homicidii. Perfecit
tamen utrumque non violentia regii stemmatis,

nec ambitione potestatis; quia licet de incesti licentia
descenderet adulterium, tamen non ex odio fuerat
homicidium perpetratum. Mittitur ergo a Domino
propheta, qui apud eum causas adulterii et caedem
peroraret occisi, et sub quodam colore compositae
fabulae eliceret de nesciente judicium. Sed ubi propheta
quod proposuerat, explicuit, fert ille commotus
indesignatam in se sub veritate sententiam, et
disceptator ignarus in se ipsum exerit ultionem.
Porro ubi praeventus cognitor, proprio se vidit perstringi 595
judicio, et reum se sibi examinator
justissimus approbavit, nec poenam sensit vitare
posse judicii, in quo judex ipse detinebatur conditione
damnati; arripit saluberrimum in tanta rerum
necessitate consilium: et cum non posset ad justitiam

judicii provocare, confugit ad secretarium poenitentiae.
Peccatum suum proditum scivit, et iniquitatem
suam nulla negationis nube contexit: dixit
adversum se protinus testimonium, et voce confessionis
emissa, statim adeptus est veniam peccatorum: Peccavi
enim, inquit hic, Domino. At ille propheta
non interposuit absolutionis moras, non effectum
distulit remittendi: repente ut manifestatus reus
confessionem dedit, indulgentiam criminum ex Dei
voluntate deprompsit dicens: Dominus abstulit peccatum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.