PL 17, col. 992
De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne
actu aequali moderatione partire. Fuisti tunc diaboli,
esto nunc Dei; immo vero esto jam tuus, qui dudum
fueras alienus. Et forsitan si consideres, multum
temporis decoxisti; ut id quod residuum est, breve
tempus angustet. Vaca jam tibi, non tempori: vaca,
dixi, non ut torpeas, sed ut negotio confessionis insistas.
Revertere in viam a cujus semitis aberraveras,
damna quae gesseras, quaere quod fueras.
Primo te ipsum inveni, ut quod quaeris, invenias; et
si te inveneris, abs te ipso nihil quaeras. Saccum indue,
cinerem asperge, in jejunio semper ora, in oratione
jejuna. Pretiosa magis haec sunt, quibus corpus
afficitur; ut pulchritudo animi reparetur. Horret
humilis vestis, sed hoc valde decet, quod Deo non
displicet: vilis est corporis cultus, sed ipse praecipuus
sanctitatis ornatus. Et adhuc de indignitate forsitan
quereris indumenti, qui nuptialem tunicam perdidisti?
Et cum appareas foeditatis tuae nuditate deformis,
non cogitas qualiter identidem vestiaris? Non
metuas, quaeso, ne cum illo qui ad regiam coenam
vocatus intravit, a convivio recumbentium simili exprobratus
damnatione pellaris, et audias dici tibi: Amice, quomodo huc venisti, non habens vestem nuptialem
[(Matth. XXII, 12)]
?
Et cum argumentum non
repereris excusandi, dicat: Tollite eum ligatis manibus
et pedibus, et mittite in tenebras exteriores; illic
erit ploratio et stridor dentium [(Ibid., 13)]
. Et utique
ille, quia non quaesierat, aut acceperat, dicitur abjectus;
vocatus enim intravit, sed non vestitus accubuit.
Si ergo is qui numquam habuit, taliter, quia non
quaesivit, exivit; qualiter jam puniendus erit, qui tunicam
accepit, et perdidit, et vestiri iterum non
potuit?
CAPUT XIX.--
Sed, credo, dubitas amissum non
posse repeti vestimentum, aut ab eo qui nuper dederat,
cum petieris, posse negari. Intuere in Evangelio
filium juniorem perdito patrimonio mendicantem,
usque eo fuisse perductum, ut egestatis impulsu pastor
vellet esse porcorum [(Luc. XV, 15 et seq.)] . Is
summa inopia et egestate confectus, cum nec porcorum
vesci pastibus sineretur, reversus ad pristinam
mentis propriae sanitatem, prioris aevi coepit desiderio
conflagrare, et paternae domus abundantiam
cogitans, reatum suum conversionis animadversione
damnare. Habito igitur tandem poenitenti tractatu,
et secum in corde satisfactionis arcano locutus, velut
postliminio ad lares patrios nudus exsulque revertitur.
Tum ille pater, qui cogitantis viderat in corde
consilium, antequam verba perditus filius in confessione
profunderet, affectum dolentis anticipat, et
misericorditer suscipit redeuntem. In collum ejus
irruit, osculis reconciliat, et adhuc trepidum, nihilque
loquentem pater mire confirmat. Sed ille consultissimus
poenitens, et confessor egregius de voto
patris securus, atque adhuc de sua satisfactione suspectus, 600
mediatatum confessionis ordinem pandit,