PL 17, col. 995
De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne
Apocalypsis beatissimi Joannis exponit, in qua Ecclesiarum
angelos increpat, ut pristinis fraudati erroribus
ad poenitentiae lamenta curventur; nam probatur
sic Dominus nullius desiderare ruinam, qui
cadenti ingerit poenitentiam. Angelo denique Ecclesiae
Ephesi: Memento, inquit, unde cecideris, et age
poenitentiam, et fac prima opera: sin autem, venio tibi,
et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam
egeris [(Apoc. II, 5)]
. Et ecce tamen angelus dicitur,
cui poenitentiae cura conversioque mandatur, 601
et ad priora opera perficienda suadetur, ut
nihil amisisse ex totis suis meritis intimetur. Gravius
tamen minatur admonitio poenitentiam non agenti,
si contumaciam pertulerit indurati; erit enim inexcusabilis
severitas ultionis, si cervicem indomitam
non flexerit prima correctio: et malo suo peribit,
qui comminantis auctoritate praemonitus, satisfactionis
jugo pervicacia colla non subjicit. Rediturum eum
sane ad statum praeteritum profitetur, qui ad verae
vitae stadium decurrendum digna confessionis humilitate
corrigitur. Hoc uberius paulo posterius declaratur,
cum Angelus Ecclesiae Thyatirae objurgationis
verbere castigatur. Habeo, inquit, adversum te multa,
quia dimittis mulierem Jezabel, quae se dicit prophetissam,
et docet, et seducit servos meos fornicari et manducare
de immolatis. Et dedi illi tempus ut poenitentiam
ageret, et noluit poenitere a fornicationibus suis:
et mittam illam in lectum; et qui moechantur cum ea,
in tribulatione magna erunt, nisi poenitentiam egerint ab
omnibus operibus suis: et filios ejus interficiam gladio;
et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutator cordis
et renum, qui reddo unicuique secundum facta sua [(Apoc. II, 20)]
.
Quid vero potest humanius, quid clementius
dici? Et dedi, inquit, illi tempus ut poenitentiam
ageret, et noluit poenitere. Non habes, peccator,
non habes quod excuses: non est quod cum causa
dubites, non est quod sine causa desperes; his te ad
confitendum exemplis accingere, his ad poenitentiam
documentis armare.
CAPUT XXII.--
Differt enim Dominus poenam,
ut inveniat poenitentiam: et moraturis utens spatiis,
protelat patientiam; ne amittat clementia, quod debuit
fieri censura. Non praeterita mala spectat, nec
errata computat, sed correcta collaudat. Habes promissum
ad poenitentiam suadentis tibi, si non poenitueris,
imputabit: Et dedi illi, inquit, tempus ut poenitentiam
ageret, et noluit poenitere. Huic simile propheticum
illud: Et dixi, postquam fornicata est omnia
haec: Ad me revertere, et noluit ad me reverti [(Jerem.
III, 1)]
. Caeterum si te in desperationis gurgitem enormitate
tuorum scelerum circumactus abjeceris, aut
itineris tui dubitaveris represso gradu exstirpare congeriem,
vel sinistrae mentis prolapsu declivior in
pronum vergentia adducas lubrica exercitatione vestigia,
illico tibi spes amissa reparationis adimitur,
rapiet te sorbens in abruptum vorago facinorum,
claudentur oculi tui nocte peccati, ne veri luminis