PL 17, col. 999

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

magna, sustineri ejus posset vel lentior iracundia. Sed
videamus quem exitum pronuntiet tanta commotio.
Credo, dixit, bellicis vos inquietabo tumultibus, et
captivitatis vos saeva ditione mulctabo, fame vos afficiam,
morbo quatiam, morte consumam, ferarum atque
bestiarum rapiet inopinata vastatio, profugos et
ubique dispersos agitabit exsilium. Hoc enim intellectui
relinquitur, ut iram magnam vehementior vindicta
sequatur. Iratus est, inquit. Dominus ad patres nostros
iramagna, dicens ad eos [(Zach. I, 2)]
. Quid dixerit audiamus: Convertimini ad me, et convertar ad vos.
O indignationem
de pictate manantem! o magnam iram,
quae infert misericordiam! Rogo qui sic irascitur,
quemadmodum miseretur? Aut si ita miseretur,
quemadmodum indignatus irascitur? Hoc alius propheta

proloquitur: Revertere, Israel, ad Dominum
tuum, propter quod infirmatus es in iniquitatibus tuis.
Dicite ei: Potens es remittere peccata nostra, non ut
accipiatis iniquitatem, sed ut accipiatis bona; et reddite
ei fructus labiorum vestrorum, et epulabitur in bonis
cor vestrum [(Ose. XIV, 2)]
; et alibi: Redite, inquit, filii desertores. dicit Dominus
[(Esai. XLVI, 8)]
; et iterum: Revertimini, filii revertentes, et sanabo tribulationem
vestram
[(Jerem. XIV, 22)]
. His consona David
beatus peccatorum solatia decantavit dicens: Confilemini
Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum
misericordia ejus [(Psal. CV, 1)]
.
CAPUT XXVI.--
Nec hoc dixerim, ut latiores
admodum videar habenas dedisse licentiae, et sub
veniae divinitus tribuendae praetextu peccandi magis

fomitem Auctoris poenitentiam praebuisse; hoc enim
sermone meo cadentem erigo, stantem non impello:
nec praejudico innocentiae, qui exhortor ad poenitentiam
peccatorem. Siquidem, ut supra jam diximus,
innocentia exigit de Deo debitum vitae suae praemium:
poenitentia vero exspectat misericordiae
beneficium; non peccare enim timere est, poenitere
vero plusquam timere. Nam plerumque offensionibus
subjacet secura felicitas: cautior autem ad evitanda
praeterita efficitur, quem metus emendat;
quia sollicitior semper erit, qui cavet ne identidem 603
ibi incidat, ubi jam antea cecidit. Sic gubernatorem
faciunt pericula experta sollicitum, et in offensos
portus nonnumquam veretur intrare, qui vel
semel incurrerit ex securitate naufragium. Denique

Scriptura divina: Qui non tentatus est, inquit, qualia
scit [(Ezech., 33)]
? ut ostenderet per tentationis causam
tentatum semper effici cautiorem, et per timorem
magis corrigi, qui incautus antea fuerit tentationis
scientia. Usque adeo autem peccantibus
Dominus optat ignoscere, qui non vult mortem morientis,
quantum ut revertatur et vivat; ut quos pro
facinoribus suis aliquoties destinat poenae, interpellatus
poenitentia, illico festinet absolvere: et ut recondat
in vagina machaeram, commulat animadversionis
satisfactione sententiam.
CAPUT XXVII.--
Et quamquam hoc ex Ninivitarum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.