PL 170, col. 29

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

noster Samaritanus, id est custos, Dominus noster
Jesus Christus, hominem illum, quem latronibus
despoliatum, vulneratum, et semivivum relictum
invenerat, commisit. Proferens duos denarios, id est
legem et prophetas, et dicens ei: « Curam illius
habe, et quodcunque supererogaveris, ego, cum rediero,
reddam tibi [(Luc. X)] . » Bene ergo litterae,
quas apostoli Evangelio Christi supererogaverunt,
epistolae appellatae sunt. Differunt autem pene pariter,
ut lex aut prophetae, a majestate sancti Evangelii,
quia videlicet pariter de moribus tractant. Et
Evangelii sacramenta illi ventura denuntiant, hi jam
praeterita commemorant. Igitur, ut supra dictum est,
morale legis officium agit epistola, tantum distans
ab eo quod in officio missae praecedit sancto evangelio

quantum servus a Domino, praeco a judice, legatus
ab eo qui misit illum. Quapropter cum legitur,
non injuria sedemus; cum autem sanctum evangelium
audimus, demissis reverenter aspectibus, sicut
Domino nostro assistimus. In eo quod sanctum
praevenit Evangelium, Baptistae Joannis imitatur
officium; qui praevaricatores legis corrigens, et mores
eorum evangelicae fidei suscipiendae praeparans [(Luc. III; Matth. III)] ,
implebat quod de illo dixerat
angelus: « Ipse praeibit ante Dominum in spiritu et
virtute Heliae, parare Dominum plebem perfectam [(Luc. I)] .
»
CAPUT XXXIII. De manipulo.
Manipulus quem in brachio sinistro gestat subdiaconus,

dextro vacante, ut expeditum sit ad administrandum,
illud nobis innuit, quod si timentes
securim judicii aeterni; quae jam ad radices arborum
posita est, ut omnis arbor, quae non facit
fructum bonum, excidatur, et in ignem mittatur [(Matth. III)] ,
praedictam poenitentiam susceperimus,
et dignos poenitentiae fructus fecerimus, manipulos
justitiae reportabimus, juxta illud: « Euntes ibant et
flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient
cum exsultatione, portantes manipulos suos [(Psal. CXXV)] .
» Fimbriae vero manipuli, vel stolae, vel
cujuslibet sacrae vestis perseverantiam significant
eorumdem bonorum operum, vel completionem morum,
quia fimbria est ulterior pars vestis. His fimbriis

gloriosa in psalmo circumamicta est filia regis [(Psal.
XLIV)] , sicut talari tunica filius accrescens et decorus
erat inter fratres suos Joseph [(Gen. XXXVII)] .
CAPUT XXXIV. De graduali.
Graduale ad poenitentiae respicit lamentum, cantus
asper et gravis adeo ut illud excellentibus efferre
vocibus nec usus nec decus sit. Significat enim non
jam requiem remuneratorum, sed laborem operantium.
Propter quod diebus post Pentecosten de officio
tollitur, quia videlicet dies illi futurum in regno
Dei felicem sanctae Ecclesiae statum significant,
quando jam area Christi ventilabro, quod est in
manu ejus, purgata erit, nullumque ex residuis
granis jam timebit, quod ab horreo dominico debeat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.