PL 170, col. 344

De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Primo ubi ingredienti terram Chanaam apparuit
illi Deus et dixit: Semini tuo dabo terram hanc [(Gen. XII)]
.
Secundo, ubi transgrediens, vel progrediens
terram tetendit tabernaculum inter Bethel et
Hai [(Gen. XIII)] . Tertio, ubi filium suum unigenitum
jussus offerre in holocaustum, laudabiliter paruit [(Gen. XXII)] .
Ergo causa peregrinationum in hoc
saeculo filiorum Dei ista fuit, et est, et esse debet
usque ad consummationem saeculi, quia esse debent
adjutores Dei, adjutores in aedificatione Dei, ad ejiciendum
fortem armatum de atrio suo, quem vicit Filius
Dei. Quomodo ad 230 ejiciendum fortem armatum
illum? Nimirum invadendo in primis et destruendo
cunctas munitiones falsitatis, sive machinamenta
fanatici erroris constantissima praedicatione veritatis;

et deinde eradendo, quoad possibile est, sive
obscurando celsos titulos superborum hujus saeculi,
de qualibus in psalmo scriptum est: Tabernacula
eorum in progenie et progenie; vocaverunt nomina
sua in terris suis [(Psal. XLVIII)]
, exempli gratia, ut
ibi congesta fuerat celsa tumba Romuli, illic aula
superemineat Petri apostoli; et ubi discors frater
Remus, ab eodem fratre Romulo pene parili tumba
premitur, illic consocius Petri. Paulus, crucis Christi
signifer in domo sua ad honorem sui Regis, ejusdem
Christi, principetur. Ad talium taliterque aedificantium
peregrinorum sortem pertinere non dubium est
piam beatorum pontificum intentionem Brunonis
atque Heriberti, supra memoratorum, qui nescio

quem nebulonem illius fortis armati satellitem, quales
multos habet, de isto atrio sive particula atrii
ejus foras ejecerunt, alter castellum confringendo,
alter monasterium hoc ad honorem fortioris qui
illum fortem vicit, aedificando. Quid amplius habet
homo civis coeli, et peregrinus super terram secundum
professionem suam, nisi ut aedificet, quoad
potest, super fundamentum Patrum sanctorum, qualium
Abraham, Isaac et Jacob, principes, sive
notissimi exstiterunt, qui nullam civitatem terrenam
aedificaverunt, sed supernam sive coelestem inquisierunt?
Forte dicis quia David coepit arcem Sion,
et haec est, ait Scriptura, civitas David [(II Reg. V)]
.
Et de Ezechia scriptum est in laude patrum quia ipse munivit civitatem suam, et induxit per medium

ejus aquam
[(Eccli. XLVIII)]
. Ad haec responsio facilis
patet quia longe aliud est capere vel munire quam
fundare vel aedificare civitatem. Unde notandum
quia ducibus Moyse et Josue datum vel permissum
est civitates muratas capere, et in eis habitare,
nusquam autem jussum fuit aedificare, imo unam
prae omnibus scilicet Hiericho, sicut superius memoratum
est, voluit Deus virtutis suae miraculo dejicere,
ut hoc signo nobis innueret quia voluntas ejus
non fuit, nec est in hujusmodi structuris, quas mortalium
praesumptio adinvenit, sicut et ante legem alio
miraculo demonstravit in turri Babel, ubi linguas
eorum confudit [(Gen. XI)] . Praeterea sciendum quia
munitio, qua Ezechias civitatem suam munivit, ut
merite in laudibus patrum debeamus eam venerari,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.