PL 170, col. 39
De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
proficit ad honorem. Igitur quomodo [quoniam] et
scriptum est: Alienigena non vescetur ex eis, quoniam
sancta sunt [(Exod. XXIX)] ; solum illum assumimus
ad esum hujus Agni qui nostrae conjunctus
est domui [(Levit. XXII)] , scilicet omnem domesticum
fidei [(Gal. VI)] , a principe usque ad plebeium, ab
apostolo usque ad publicanum.
CAPUT VII. Hanc igitur oblationem.
In orationis tomo sequenti, sic sacram oblationem,
quomodo diligentem publicae salutis legationem benedictam, ascriptam, ratam, rationabilemque
fore deposcimus. Legatio namque est regis ejus,
« qui cum decem millibus non valens occurrere ei,
qui cum viginti millibus venit ad se, mittens rogat
ea quae pacis sunt [(Luc. XIV)] . » Nam quia de solis
factis justificari non valemus coram illo, qui non
solum de factis, sed et de cogitationibus rationem
exacturus, quasi cum duplici venit exercitu, praesentis
sacrificii legationem mittentes, rogamus ea quae
pacis sunt. Magnae autem laudis est, sic legationem
hanc peragere, ut ab illo, cui mittitur, mereatur
benedici eloquium Ecclesiae, sicut benedixit David
sapienti Abigail, dicens: « Benedictus Dominus Deus
Israel, et benedictum eloquium tuum et benedicta
tu quae prohibuisti me hodie, ne irem ad sanguinem,
et ulciscerer de manu mea [(I Reg. XXV)] . » Abigail
namque, quod interpretatur patris mei exsultatio,
scilicet sancta Ecclesia, quondam uxor Nabal, id
est stulti, videlicet diaboli, legatione praesentis
sacrificii, praevenit Verbum David, id est manu
fortem vel desiderabilem Christum, perferentem 19
persecutiones Saul, id est, in passionem mortis
agonizantem, rogatque pacem, ne se ulciscatur
manu sua propter stultum Nabal ita, ut ipsa
quoque cum illo aeterna damnatione pereat. Quae
quoniam absque consilio vel conscientia stulti illius
festinat, et praemissa munera oratione subsequitur
et adorans loquitur sapienter quae pacis sunt, oblationem
perficit benedictam, dum benedicitur eloquium
ejus, et ascriptam, dum nulla oblivione deletur;
et ratam, dum data remissio peccatorum,
nulla ulterius sententiae mutatione convellitur.
CAPUT VIII. Qui pridie quam pateretur, usque: in mei memoriam facite.
Miraculum tantae novitatis integrescit, et quidquid
dicere conamur, collatus cum re sermo, vix
ullius apparet esse momenti. Nam maxime, cum
ad summi sacramenti verticem, cum ad ipsam perventum
est sancti sacrificii mentem, disparet sermo,
lingua deficit, et incircumcisa labia mentem nihilominus
incircumcisam in suis coeptis, temeritatis,
impudentiae, coarguunt. « Quis enim novit ordinem
coeli, aut ponet rationes ejus in terra? » [(Job. XXXVIII.)]
Ordo namque coeli praesenti ex capitulo nobis effulsit,
cujus claritatem ferre non valuit saepe nominatus
et nominandus Achis [(I Reg. XXI)] . Abiturus hinc in
sacrarium coeli pontifex summus per viam passionis