PL 170, col. 580
Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
vernaculus meus naeres meus erit. Statimque sermo
Domini factus est ad eum: non erit hic haeres tuus [(Gen. XV)]
,
etc. Et pro illo ad Abymelech Deus locutus
est: Nunc igitur redde uxorem viro suo, quia
propheta est, et orabit pro te [(Gen. XX)]
. Et in psalmo
jam de Abraham et Isaac et Jacob scriptum est: Non reliquit hominem nocere eis, et corripuit pro eis
reges. Nolite tangere christos meos, et in prophetis
meis nolite malignari
[(Psal. CIV)]
. Proinde nunc dico:
Si in manu prophetarum Deus assimilatus est,
quod ore eum prophetico dixisse diffiteri non potest,
quanto magis et in manu istorum, qui et prophetae
et prophetarum patres atque principes exstiterunt,
assimilatus est? Igitur quanquam allegorias nostras
oderis, et contemnere consueveris, patere ut audias
quod secundum illam rem gestam, quam proposuit
Deus, in manu Abrahae assimilatus sit.
JUD. Perge quo cupis, perfice quo intendis, da
quam polliceris assimilationem Dei in manu prophetae
patris mei.
CHRIST. In Abraham Deus Pater omnium nostrum,
in Sara fides, in Agar lex Moysi assimilata est. In sterilitate
Sarae sterilitas fidei assimilata est, quia videlicet
sicut illa libera, illa princeps diu sterilis
fuit, ita fides, quae sola humani generis libertas vera
et nobilitas est, fere sterilis exstitit, postquam Deo
Patri et Creatori nostro nupsit, postquam propter
illam Deus homini dignatus est foederari, et animae
hominis conjungi foedere conjugali, conjunctione
maritali. Quantos enim praeter Isaac et Jacob et Joseph
filios fidei, filios promissionis demonstrare poteris?
Nempe et si fuerunt plures aliqui, ut nunc
interim taceam de multitudine stirpis Ismahel, stirpisque
Esau; de stirpe loquor patris Jacob. Et si,
inquam, fuerunt plures aliqui filii fidei praeter illos,
quos Scriptura nominavit, attamen fuere tam pauci
in comparatione filiorum carnis multitudinis ut veraciter
dicas quia fides sterilis, caro autem fecunda
erat.
JUD. Discerne mihi clarius quos dicis filios fidei,
et quos filios carnis. Qualis est discretio sive distantia
filiorum carnis et filiorum fidei? In quo, vel secundum
quid utrumque generationem discernis?
CHRIST. Patri Abrahae duo promissa fuerunt, quorum
alterum hoc est: In semine tuo benedicentur
omnes gentes [(Gen. XXII)]
; alterum: Semini tuo dabo
terram hanc [(Gen. XII)]
, terram Chanaam. Quicunque
ex Abraham geniti promissionem beati seminis
exspectaverunt, juxta fidem, et a longe eas aspicientes,
et salutantes, et confidentes quod peregrini essent
et hospites super terram [(Hebr. XI)] , ipsi erant
filii fidei. Porro qui solam terrae Chanaan promissionem
exspectaverunt, et solummodo propter illam
clamaverunt ad Dominum cum affligerentur in terra
Aegypti, ipsi fuerunt filii carnis. Nunc, quaeso, dicas
mihi, ex quo fratres invidi et suo patri infideles
vendiderunt Joseph, post eumdem Joseph usque ad
Moysem quotusquisque fuit qui diceret, aut dicere
sciret illud quod dixit idem Moyses: Obsecro, Domine,