PL 170, col. 866

Vita Chounradi (Udascalcus Augustanus S. Ulrici), J. P. Migne

et comprobandam fore generali, et testes insuper
ydoneos signorum quae per eum fiunt seu facta
sunt, ibidem adhybendos, ut tantis coelestium donorum
beneficiis reverentia fidelium assurgat universalis,
et per hoc invidia, quae nec mortuis parcit,
obstruatur particularis, cum digito Dei malefici
superentur Pharaonis. Quapropter operam dedi,
ex patrum scedulis, hujus viri dignissimam Dei
conversationem potius quam miracula, quae nonnumquam
reprobis cum sanctis communia sunt,
continentibus, sequens opusculum colligere, vestraeque
sublimitati examinandum dirigere, malens stilum
simpliciorem verecundiae patere, quam civitatem
supra montem ponendam in valle torporis et
oblivionis diutius latere. Adjeci tandem ex innumeris,

quibus plurimae ad memoriam ejus laetificantur
nationes sub probabili testimonio, pauca duntaxat
signa, ne sicut videntibus gaudium, ita audientibus
nimietate sua generent fastidium.
INCIPIT VITA.

solidioris intellectus et habitus roborat animum
progressu, in tantum ut corruptibilis aestum
naturae divino temperaret timore, et per hoc in
ejus pectore sedes fundaretur sapientiae. Nam tamquam

in editiori gravitatis morum solio residens,
mirabatur, si retro respiceret praecipicium adolescentiae
inmuni se passu evasisse; nec tamen de hucusque
servata praesumens innocentia, vitam artioris
parsimoniae moderatur observantia.
3.
Per idem tempus ecclesiae Constantiensi pontifex
reverendus praesidebat Nothingus [(an. 920-
934)] , qui ubi viri hujus conversationem probabilem
et honestam comperit, in opus ministerii sui eum
assumpsit, et instar Josuae populo Dei praeferendus
instrueretur, qualiter ipsi praesuli tanquam Moysi
successurus ducatu spirituali quandoque potiretur.
Publicis igitur et privatis ecclesiasticae curae negotiis
instans, ut major consilio, ut expeditior verbo,
illius gratia de cujus plenitudine omnes accepimus,

non sine ammiratione vigilantius auditur ab omnibus,
cum in singulis causis et personis idem sibi,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.