PL 170, col. 868
Vita Chounradi (Udascalcus Augustanus S. Ulrici), J. P. Migne
caligat, cujus radii Deo dicatos tamquam proprios
clarius illustrant. Quorum etiam purior obtutus
solerti praesidentis servandus est cura, ne aliqua
tenebrosi seculi turbetur nebula. Inpaciens enim
pluviarum est purpura, qua altare aureum tabernaculi
foederis involvitur; sagis vero cilicinis turbinis
et imbrium tempestas impune excipitur.
5.
Sed ut stilus ad novum recurrat antistitem,
laetatur populus de tam eximio pastore, cujus voce
indesinenter ad uberrima supernae beatitudins invitatur
pascua, cujus vita nullatenus a sana discrepat
doctrina. Cum enim sic se imperitum hominum
genus habeat, ut si secus doctrinam quam
docet praedicator non agat, nec verum quidem
suspicetur quod dicat, hic veritatis doctor, hic
operator justiciae operum commendatione vulgari
laude ferebatur, ac per hoc non paucas Deo animas
lucratur. Pauperes in eo se vere patrem invenisse
fatentur, quorum miseriae caminus suis refrigescit
diebus, quorum nuditas vel inedia hospitalis
viri largitate solatur continua. Quibus et domum in
ipsa civitate aedificavit, in qua sacrato principum
ecclesiae numero duodecim pauperes praeter alios
omni hora supervenientes jugiter disposuit pascendos.
Postremo ipsi nobiles ac potentes mundi
exemplo ejus sub potenti manu Deo addiscunt
humiliari, nec est ulla jam utriusque sexus mortalium
conditio, quae suo non instruatur exemplo vel
documento, vel reficiatur beneficio.
6.
Principalem praeterea genitricis Dei aecclesiam
duplici cumulavit thesauro, copiosis scilicet undecumque
collectis sanctorum reliquiis et metallorum
ex auro et gemmis fulgoribus preciosis. Tres
insuper basilicas, unam foris murum civitatis, duas
infra construxit, quas et abundante dote dedicavit.
Ex quibus in ea quae ad honorem beati Mauricii
fundatur sepulchrum Domini in similitudine
illius Jerusolimitani factum mirabili aurificis opere
per gyrum decoravit; ubi etiam et 12 clericos
datis stipendiis ordinavit. Auget quoque numerum
majoris ecclesiae fratrum; spaciosum ac
memorabile ex propriis tradens eis allodium,
ne, si militantes Deo gravius paterentur victus
aut vestitus dispendium, illud tamquam in deserto
murmurantibus virus irreperet serpentium,
quod nonnisi per dominicae passionis fugatur intuitum.
Quamquam enim nosset, timentibus Deum nichil
deesse, cum aut rebus aut sola qua penuriam
superent patientia exhuberent, modis tamen omnibus
praecavere conatur, ne scandalo vel extremo pusilli
Jhesu offendantur. Plenus enim ante et retro