PL 170, col. 872
Vita Chounradi (Udascalcus Augustanus S. Ulrici), J. P. Migne
devectus locum, vasculi cavea excipitur, et tamquam
immobile quid ante praesulis tumbam deponitur.
Inde oblatione facta excutitur, ut miserae conditioni
astantes compatiantur. Videres quadrupedis
more hominem reptare; et quia liminis vel graduum
crepidine sanctuarium ingressus offendebatur, distendere
genua retorta cogebatur. Tali scandens conamine,
ad genitricis Dei pervenit altare; in quo
munusculum oblaturus, primo haerere, deinde altiora
petere manibus coepit. quousque vota peregit.
Hoc igitur modo animal pronum remansit erectum,
et ex informi homine integrum pater recepit
filium. Crederes matrem Domini hoc contulisse, si
fides simplicior sanati concordaret. Sed per
eam et cum ea Chunradum id potuisse, nulli dubium;
at pro hoc non incongrue utrique ascribitur,
quod hinc spe, hinc re egens consequitur.
16.
Vidimus mulierem plantis sulcantibus
nates contractam circa saepe dicendi patris volutasse
mausoleum, ejusque omni annisu diebus aliquot
flagitasse suffragium. Quae, pristino gressuum statu
reintegrato, multis inibi annis curationis adeptae fuit
testimonio.
17.
Altera quoque decennali aegritudine confecta, usque
ad ulcerum saniem tam ex sinistro latere quam ex
collo periculosius erumpentem devenit. tandem aliquantulum
fluor ille exsiccatur execrabilis, sed tabefactum
manet brachium cum manu ejusdem lateris.
Denique saepius in somnis vidit, se memoriae beati
viri assistere, indeque curatam recedere. Evigilans,
de imaginaria quidem salute tristabatur, sed occultiori
quadam spe consolabatur. In qua et cum aliis,
quos illius temporis festivitas attraxerat, civitatem
ingressa sociis ad ecclesiam properantibus, nuditatis
verecundia hospitio retinetur sola. O mira, o
stupenda Conditoris judicia! Multi enim nesciunt,
et sanissimi divitiis affluunt, nudi sunt justicia,
et incedunt ornati gemmis et purpura; haec autem
paupercula durissimis afflicta cruciatibus,
cum nudo Adam latitat verecundius, nisi quod
ille pro paradysi ejectione, ista pro ecclesiae moerebat
sequestracione, uterque tamen obnoxius morti
ac per hoc pudoris confusioni. Hanc igitur mulierculam
paupertate a publicis arcente, gemino misera,
tum frustratae spei, tum mendicitatis torquebatur
dolore, rivisque lacrimarum uberrimis nonnullos
qui eam noverant ad pietatem flectit compassionis.
Vestibus ergo populari vehementia collatis induitur;
ad eum, cui hactenus in visu praesentabatur,
frequenti turba deducitur. Super cujus sarcophagum
aridam dextera fulciente offerens manum miseriae