PL 170, col. 874

Vita Chounradi (Udascalcus Augustanus S. Ulrici), J. P. Migne

hujus patris virtutum praeconiis, ab ipsis
claustri seris pia spe trahuntur, sed tam morbi quam
infirmae aetatis pudore a publico repelluntur. Nox
igitur huic fluctuationi satisfactura praestolatur, in
qua navi inpositae, prima vigilia--non enim longe
distabant--ad urbem perveniunt. Intromissae praesulis
velut coram vestigiis positae, fide plenissima
prosternuntur; pro salute diu sperata preces cum
lacrimis a pernoctantibus funduntur. Est autem
loco in eodem memorati viri poculum lignenm non
indebita veneratione hactenus servatum; unde cum
summa aviditate modicum aquae gustassent, vis
quaedam coelestis undam prosequitur, quae perfectam
in eis medicinam operatur. Ad coelum hinc inde
laudum voces tolluntur; ipsa enim qua a clero civitatis

et populo laeticia prosequuntur, virgines a
sororibus incolumes excipiuntur.
22.
Vidimus etiam ab infantia aliam paralyticam
ibique jam in adulta aetate sanatam. Haec potitae
inmemor gratiae, petulantior vagatur; amissaque
virginitate, per quendam clericum profitentem
gravida efficitur. Concepit ergo dolorem et peperit
iniquitatem, quia pristinae statim debilitatis induit
confusionem. Cogitur misera ad poenitentiam, revisit
patris Chunradi clementiam, optinet denuo per
eum curata veniam. Ex integro tamen postea
minime convalescit, ut artus imbeciliores violatae
mentis deplorent integritatem.
23.
Jam vir egregius, fama trahente, non modo
ubi requiescit a male habentibus frequentatur, sed

etiam ubivis terrarum auxilium ejus in cunctis angustiis
inploratur et imprecatur. Siquidem adolescens
quidam dum Thuriae fluvium vespertino tempore
per incultum vadum aliquando vellet transire,
repente fundo limoso et arborum radicibus unda
congestis haeret irretitus. Validiori impellitur torrenti,
et quia obsistendi seu quoquam divertendi
locus non occurrit haerenti, utroque pede ad natandum
divaricatur. Manibus flumen sulcatur, sed
pedibus inmotis, aquae impetu ac frutice caput
obruitur. A servantibus in ripa quas nudus deposuerat
vestes, nimio attoniti clamore juvenis advocantur
parentes. Res flebilis a sororibus duabus
--hae enim fratrem submersum comitabantur--

confusa voce singultibus refertur, locus periculi
monstratur, discurritur, quaeritur, nec invenitur.
Tota vociferantium ejulata perculsa accurrit villa,
et quia quaesitus non comparet, retibus pro saltim
tumulando cadavere laboratur. Noctis jam tenebrae
instabant, quae finem quaerendi dabant, spem inveniendi
negabant. Communi ergo omnium voto specialibus
beati Chunradi patrociniis sive in corpore
sive extra corpus homo commendatur, et sic ad
tristes lares reditur. Tertia parte primae noctis vigiliae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.