PL 171, col. 1468

Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne

« Universae enim viae Domini misericordia et veritas
requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus [(Psal. XXIV, 10)] .
» Nam etsi peccatum agnoscens,
veniam postularem, humilitatis tuae fuerat bene
prius de te merito libenter ignoscere, et ad reconciliationis
gratiam festinare; etiam si Christus non
dixisset, peccanti fratri septuagies septies dimittendum [(Matth. XVIII)] .
Siquidem et apud gentilium philosophos,
proximum ab innocentia locum tenet verecundior
peccati confessio; et magnarum virium esse
perhibent laedentem negligere, et vindictam putant
vindicare potuisse, majusque vindictae esse genus,
ignoscere; infirmi autem ac muliebris esse animi,
quaerere ultionem, ex hoc vel solo colligi, ut Satyricus
ait:
Vindicta quod nemo magis quam femina gaudet.
JUV. Sat. 13.
Sed quae culpa tandem exstitit, quam tandem puniendam
exterminio censuisti? Quod videlicet apud
dominum papam, moras meas excusans, inter alia
(quod verum est) scribere ausus sum Andegavensem 1391
malitiam mihi impedimento fuisse, quae facultati
meae plurimum detraxisset. Quod quidem ab
anno priori, et ipsi papae, et Romanae Ecclesiae notum
erat; et ipsa Andegavensis malitia negare
non potest. A quo igitur mihi veritas imputatur ad
crimen, ab illo consequenter potest falsitas exspectare
mercedem: et qui eum, qui sibi honorem pepererat,
spoliavit, non est mirandum si dejectores
et impugnatores suos honoribus sublimavit. Haec est

retributio impiorum, quam Dominus nescit, qua

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.