PL 171, col. 1470
Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne
sit ista iniquitas. Idem ne otiose dixerim, cum primum
licuit, tu ipse cavisti. Eamdem iniquitatem in
caput meum refundens, novo et inaudito genere
charitatis, ut is potissimum amico dedecus et damnum
inflixerit, pro cujus operibus et honore id ille
sibi fuerat imprecatus. Et utinam me statim ut a
nobis consecutus es, et inthronizatus, quemadmodum
mente conceperas, honoribus spoliasses, nec
dissimulandum deliberasses ad tempus, quousque
opera mea usus fuisses, ad exhauriendum quod
Romae restabat periculum. Salvum mihi esset viaticum,
quo tibi meis stipendiis militavi; salvi tot et
tanti longissimi itineris labores, salvae preces et lacrymae
quas pro te fudimus apud papam, salva pecunia,
quae cum esset necessaria (utpote longius
progredienti) tui tamen egredientis usibus accommodavi.
Cujus partem, postquam a te expulsus sum,
cum repetissem, vix tandem et difficulter recipere
merui; partem in compensationem jumenti, quod a
te commodatum in obsequio tuo consumpseram,
tua cautela retinuit. Postquam ergo reversi sumus,
et te confirmatum, conciliata tibi soli (sicut superius
praelibavi) communium adversariorum parte, sensisti, 1393
protinus eorumdem consilio, nec opinantem
aggressus, omnibus honoribus ac beneficiis quae
mihi antecessorum tuorum contulerat liberalitas,
me privasti; nec precibus ullis, aut praecedentium
meritorum obtentu, a te impetrare potui, saltem sex
mensium inducias, quibus pudori meo consulens,
exire me fingerem, non expelli. Adeo non tibi satis
fuit amicum damno afficere, nisi et dedecoris improperio
cumulares. Cumque me indigne tractatum
conquererer, ad papae audientiam, e vestigio provocasti.
A te ante audientia spoliatum, pro te sumptibus
nuper exhaustum, per te laboribus fatigatum,
ad haec aetate jam senem, febribus anhelantem; ipse
juvenis, robustus, opulentus, inito nuper honore
gloriosus, ut scilicet, ibi te cogente causam dicerem,
ubi pro te spontaneus eodem anno lacrymas
dederam. Et tu quidem haec omnia te credebas callide
speculatum; ego vero persensi haec eadem malitiose,
crudeliter machinatum, tanquam si armatus
et integer saucium et inermem, non hostem, sed
amicum provocares ad pugnam. Nam ea quae apud
omnes alios mihi prodesse poterant ad impetrandam
miserationem, tu solus convertebas ad me prorsus
exstirpandi occasionem. Et quae caeteros mitigarent,
quae sunt clementiae, te potius irritabant. Reversus
ergo Roma, accepta videlicet faciendi quod jam feceras
potestate, ne quid odio tuo deesset, delere