PL 171, col. 1472

Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne

qua stanti tibi, vel tremendo descendendum sit, vel
cadendum. Nec ista dico, ut in me fias vel indulgentior
de caetero, vel liberalior, quod utrumque jam
dudum certis indiciis desperavi, sed ne meo exemplo
in multorum excurras perniciem, abutens scilicet
potestate quam tibi permisit Dominus, « in aedificationem,
et non in destructionem [(II Cor. XIII, 10)] . »
Ego enim licet Appenninum ad praesens evaserim,
in quo mihi sepulcrum inter antecessores meos,
quibus indignum me fateor (Melanium dico, et Moderannum)
insolenti satis elogio devovebas; jam
tamen defunctus laboribus, et debitam mihi, Domino
largiente, adeptus mensuram, tranquillum magis
vitae finem exspectare debeo, quam superfluis ulterius
stipendiis occupari. « Sufficit praeteritum tempus,

sicut ait Apostolus, ad consummandam voluntatem
gentium [(I Petr. IV, 3)] , » ut de caetero jam
non nobis vivamus, sed « ei qui pro nobis mortuus
est, et resurrexit [(I Thess. IV, 13)] . »
1395 EPISTOLA II. Quod improbitas ministri non impedit veritatem sacramenti.
MARBODUS minimus episcoporum, INGILGERIO servo
Dei solitario et fratribus solitariam vitam secum
agentibus: « Appellare lucem diem, et tenebras
noctem [(Gen. I, 5)] . »
Inter multa bona quae de vestra sanctitate praedicantur,
audivimus quod zelum Dei habetis contra
indignos sacerdotes, sed non secundum scientiam.

Dicitur enim quod non solum vos eorum oblationibus
interesse non vultis, sed etiam laicos, ne per
eos aliquod sacramentum suspiciant, dogmatizatis.
Quod si verum est, timendum valde est, dilectissimi,
ne forte diabolus, qui vos ad manifesta flagitia, Deo
servante, non potest attrahere, per hujus erroris
occultum laqueum, animas vestras in perditionem,
quod absit! dejiciat. Quid enim aliud vetus haeresis
Novatianorum? Quid habet aliud novus eorum error,
qui Patarini vocantur, quam ut per ministrorum
indignitatem Ecclesiae Catholicae sacramenta
vilescunt? Quod quam contrarium sit veritati, subjectae
auctoritates ostendunt. Augustinus, tractatu
10 psalmi contra haereticos: « Christus, inquit, quid

fecit vobis, qui traditorem suum tanta patientia
pertulit, ut ei primario Eucharistiam confectam
manibus suis, et ore suo commendatam, sicut et
caeteris apostolis traderet? Christus quid vobis fecit,
qui eumdem traditorem suum, quem diabolum nominavit,
qui ante traditionem nec loculis Dominicis
fidem potuit exhibere, cum caeteris apostolis ad praedicandum
regnum coelorum misit, ut demonstraret
dona Dei pervenire ad eos qui cum fide accipiunt,
etiamsi talis sit quae [ f. a quo] accipiunt, qualis
Judas fuit? » Idem alibi: « Sacramenta Ecclesiae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.