PL 171, col. 1475

Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne

Audivimus religionem tuam lucrandis animabus
studiose insistere, non quae sua sunt quaerere, sed
quae aliorum, ut salvi fiant; adeo ut monasterium
feminarum, Deo cooperante, instituisse te asserant,
ut et infirmiori sexui muliebri, tua non desit compassio.
Propterea sanctitatem tuam, dilectissime
frater, suppliciter interpello, ut in illo tuo grege
recipere digneris pupillam quamdam in virginitate
Deo servire cupientem, humano ad praesens auxilio
destitutam, cujus carnalis pater in monasterio
conversus saeculo renuntiavit; mater vero ad comparandum
eidem puellae in divitibus monasteriis
locum, pro sua paupertate aspirare non potest. Nam
licet eadem puella litteras partim didicerit, prava
tamen consuetudo in antiquis monasteriis apud

nos obtinuit, ut pecunia scientiae praeferatur. Ideo
ad tuam religionem in hac petitione confugiendum
putavi, quem ab ista contagione immunem esse non
dubitavi. Fac ergo quod peto, dulcissime frater,
non tam pro meo, quam pro illius amore, qui pater
est orphanorum et judex viduarum; ea tamen conditione
ut et ego tibi libenter indulgeam, si quid a
mea humilitate petendum putaveris.
EPISTOLA V.
Minimus episcoporum ancillae Christi AGENOBIDI.
Post clamorem mediae noctis intrare cum sponso
ad nuptias: « Fallax gratia, et vana est pulchritudo; 1399
mulier timens Dominum, ipsa laudabitur [(Prov. XXXI, 30)] .
» Hanc sapientis Salomonis
sententiam a te, dilectissima filia, comprobatam, et

non tam voce confirmatam quam opere, vehementer
congratulor; quippe quae non solum pulchritudinis
tuae gratiam, sed et gloriam divitiarum, ac saeculi
voluptates; et, quod inter omnia haec majus
est, conjugis filiorumque affectum pro Dei amore
quasi nihilum contempsisti. Si ergo secundum sententiam
Salvatoris, qui plus amat temporalia, quam
ipsum, dignus Deo non est, tu profecto digna Chrito
esse coepisti, quem plus amasti, quam mundum.
Sed quoniam non incipere, sed perficere laudabile
est, propterea quod alterum ex levitate animi quandoque,
alterum vero semper ex mentis virtute procedit,
studendum tibi summopere est, et totis
viribus enitendum, non solum ut jam apprehensa

retineas, verùm etiam ut novis semper augmentis
retinenda apprehendere contendas. Talis enim est
nostrae mortalitatis conditio, ut eumdem statum diu
servare non possit, ibi deficere statim incipiens, ubi
proficere velle desierit. Quapropter sic tibi quotidie
vivendum est, tanquam ipsa die primum incoeperis,
id est, ut nihil te promovisse credas, dum restet
aliquid commonendum. « Fratres, inquit Apostolus,
ego me non arbitror comprehendisse; sequor autem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.