PL 171, col. 1477
Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne
ipso instigante, quondam in deserto populus murmuravit,
desiderans ollas carnium quas reliquerat
in Aegypto [(Exod. XVI, 3)] ; quas utique carnes, non
tam cibum corporis opulentum, quam carnalium
voluptatum bullientem cupidinem debemus agnoscere.
Novit de futuro taedium suscitare, et de itineris
asperitate vel spatio terrere animum viatoris,
quasi qui per amoena voluptatum diutius potuisset
vitam producere, et bonis perfrui juventutis; sicque
demum in senectutem (quae aptior religioni sit
aetas) brevi labore requiem promereri. Hujusmodi
suggestionibus religiosae militiae tirones non desinit
inquietare. Tu vero, ancilla Christi, contra haec
omnia scuto fidei te protege, et praeterita obliviscens,
in altiora, sicut dictum est, temetipsam ex
tende, in illo habens fiduciam cui te commisisti,
qui non patietur te tentari supra id quod potes,
sed faciet cum tentatione etiam proventum ut possis
sustinere [(I Cor. X, 13)] . » Nam Dominus omnium,
qui te in filiam adoptavit, et te unico suo regi nostro
dignatus est desponsare, ipse te blando sinu
complectitur, dulcibus te verbis alloquitur, dicens:
« Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et
obliviscere populum tuum, et domum patris tui, et
concupiscet rex decorem tuum, quoniam 1401 ipse
est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum [(Psal.
XLIV, 11)] . » Obliviscere ergo vitiorum populum,
quem amasti: exsecrare opera diaboli, quae fecisti.
Ipse est enim pater male agentium, juxta quod
Dominus ad Judaeos loquitur, dicens: « Vos ex
patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis
facere [(Joan. VIII, 4)] . » Audi ex lege verba consolationis,
ne incurras ex suggestione peccati periculum
damnationis. Dices cum audieris: « Narraverunt
mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua:
omnia mandata tua veritas, etc. » [(Psal. CXVIII, 85.)]
Vide perspicaci mentis oculo quanta sit in temporalibus
vanitas, quanta in aeternorum dilectione
suavitas. Audi, inquam, filia, et vide, quia mundus
nec audit, nec videt. « Cui enim non praesto sunt
haec, » sicut ait apostolus Petrus, « caecus est, et
manutentans, oblivionem accipiens purgationis veterum
suorum delictorum [(II Petr. I, 9)] . » Ponamus
ergo, si placet, exempli gratia, aliquam fortunatarum,
ut mundus putat, mulierem, nobilitate
pollentem, forma praecipuam, deliciis affluentem,
prole fecundam, conjugis amore felicem; ad hoc ei
diuturna vitae spatia concedamus, quibus ei luxuriari
liceat, et omnimoda perfrui voluptate.
Quid tamen in his omnibus verae felicitatis invenies?
Nam, ut caetera praetermittam incommoda,
quae falsis bonis necessario permista sunt, sollicitudinis
videlicet et laboris, curarumque pervigilum
ac timoris, causarumque ac negotiorum, sine
quibus omnibus hic administrari non possunt,
quae procul dubio illam ipsam mundi delectationem
interpellant atque contaminant, ad ultimum
certe morte omnia; finiuntur, nisi quod acriores
sentient poenas qui mollius fuerunt in saeculo conversati;