PL 171, col. 1479

Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne

omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes,
erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus
multis [(I Tim. VI, 6)] . » Qui ergo terrena
carent cupiditate, carent et doloribus, carent et
laboribus, non cruciantur invidia, non extolluntur
superbia, non sollicitudinibus distenduntur, sed
gaudent, sicut dicit apostolus Petrus, « in incorruptibilitate
quieti et modesti spiritus, qui est in
conspectu Dei locuples [(I Petr. III, 4)] . » Quae enim
exteriores divitiae possunt interiori de bona conscientia
comparari? De quo Dominus ad discipulos:
« Et gaudium, » inquit, « vestrum nemo tollet a vobis [(Joan. XVI, 22)] .
» Et de quo apostolus Paulus: « Gloria
nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae [(II Cor. I, 12)] .
» Haec, dilectissima, ad consolationem

scribenda curavi, delectatus bono famae tuae 1403
odore, quem ab his qui vitam tuam propius
inspexere, percepi. Sed ne tibi majoribus et utilioribus
circa Dei servitium studiis occupatae, haec
omnia quasi nimis prolixa frequentius relegere forte
non vacet, visum mihi est in fine epistolae breviorem
vivendi formulam ex majorum sententiis comparare,
ad quam saltem velut ad speculum saepe recurras,
ut si quid in te quod displicere debeat ex
hujus inspectione cognoveris, ad honestatis regulam
statim revoces atque componas. Nam et dum vitam
diligeres saecularem, habitus vultusque tui speciem
ad speculum corrigebas.
Consistit itaque supradicta vitae formula, ut breviter

colligam, in quatuor virtutum observantia,
quae diversis solent nominibus appellari. Harum
prima est prudentia; secunda, magnanimitas;
tertia, continentia; quarta, justitia. Si ergo prudentiam
sequi desideras, tunc recte vives, si omnia
prius aestimes et perpendas, et dignitatem rebus,
non ex opinione multorum, sed ex earum natura
constituas. Res transitorias non mireris, nec magni
aestimes quod caducum est. Si prudentiam amplecteris,
ubique sis eadem, et prout rerum ac temporis
varietas exigit, ita te accommodes tempori, nec
te in aliquibus immutes, sed aptes, sicut manus
quae eadem est, et cum in palmum extenditur, et
cum in pugnum astringitur. Prudentis est examinare

consilia, et non cito facili credulitate prolabi,
futura prospicere, et quae contingere possunt,
animo cuncta proponere. Prudens nunquam dicet:
Non putavi hoc fieri, quia non dubitat, sed exspectat;
nec suspicatur, sed cavet. Cogitationes vagas,
et velut somno similes, non recipias. Cogitatio tua
stabilis et certa sit. Sermo tuus non sit inanis, sed
aut suadeat, aut moveat, aut consoletur, aut praecipiat.
Lauda parce, vitupera parce, ne vel malignitatis
vel adulationis suspicionem incurras. Id
quaere quod potest inveniri; id disce quod potest
sciri. Magnanimitas vero, quae et fortitudo dicitur, si
insit animo tuo, cum magna fiducia vives libera,
intrepida; nunquam judicabis tibi contumeliam
fieri. De inimico dices: Non nocuit mihi, sed animum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.