PL 171, col. 341

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

De aeterna Verbi generatione, serm. 112.
De missione Verbi divini in mundum, serm. 8.
De missione Spiritus sancti, serm. 51.
Nemo antiquorum in veteri lege salvus factus est, nisi per fidem in Christum venturum, serm. 72.
Incarnationis mysterium egregie descriptum, serm. 9, 55.
Idem contra Judaeos propugnatum, serm. 101.
S. Joseph B. Mariam nunquam carnaliter cognovit, serm. 60.
Eucharistiae sacramentum orthodoxe discussum, serm. 35 et seq. et alibi passim.
Ecclesiae Catholicae doctrina de realitate corporis Christi, et verbum TRANSSUBSTANTIATIONIS tum primum ab Hildeberto
in usu positum, quo deinceps, et nonnisi post ipsum usi sunt Petrus Cellensis, Stephanus Augustodunensis, et alii;
quae omnia magnam affinitatem habent cum aliis tractatibus Hildeberti de Eucharistia, quos infra dabimus. In iis autem
omnibus doctrina habetur omnino opposita erroribus Berengarii, cujus quidem Hildebertus in humanioribus, non in
theologicis auditor fuerat, serm. 38, 93.
Legalia Christus suscepit, ut substitueret Evangelium, serm. 57.
Praedestinationis definitio et ordo, serm. 74.
De cruce Christi vide praeclara, serm. 71 et 72.
De beatitudine sanctorum, serm. 9, 43, 86.
De beatitudine angelorum et hominum, serm. 43.
De peccato originali, et ejus traductione, serm. 25, 111, 112,
De miseriis hominis ex illo peccato, et ejus reparatione per Christum, serm. 2, 100.
Beatae Virginis conceptio immaculata innuitur, serm. 62, 70, 101
Ejusdem assumptio in carne et anima asseritur, serm. 59.
§ II. De iis quae ad disciplinam ecclesiasticam, et ad varios Ecclesiae ritus pertinent.
Abstinentia a carnibus tempore Adventus et Rogationum, serm. 1.
Baptismi parvulorum usus antiquus in Ecclesia, serm. 84.
Festum Epiphaniae solemnius ipsa Nativitate, serm 15.
Poenitentes a domo propria poenitentiae tempore exsules, serm. 18.
Ejecti ab Ecclesia, et intonsi, serm. 34.
Usus cilicii ad carnem poenitentibus indictus, cinerum impositio, et publicae poenitentiae usus tempore Hildeberti
serm. 56.
Poenitentes aliquando ex indulgentia ad tempus reconciliati in Coena Domini, ut ad communionem die Paschae percipiendam
praeparentur, non absoluto poenitentiae tempore, serm. 34.
Absolutio a gravioribus, solis episcopis et sacerdotibus jure competit; a levioribus 207-208, autem, cuilibet, non
per viam auctoritatis, ut sacerdotibus, sed tantum deprecationis, serm. 30.
Prudentissima poenitentiae disciplina, serm. 34.
Peccatorum confessio praecedebat olim jejunium quadragesimale, serm. 18.
In diebus jejunii tempore Hildeberti refectio ad vesperam, serm. 85.
Rogationum origo a Vienna, serm. 47. Institutae ad arcendos lupos, serm. 45. Et ad pestem sedandam, ibid. Mira
fidelium in iis austeritas a Patribus indicta, et eadem quae publice poenitentibus, etiam pro gravissimis peccatis injungebatur,
serm. 45 et seq.
Feria quinta cujuslibet hebdomadae tempore Silvestri papae, ob memoriam Ascensionis Dominicae solemnius celebrata,
serm. 49.
Indulgentiarum concessio in dedicatione ecclesiae, serm. 87.
Tractus in Septuagesima, deposito Alleluia, unde sic dictus, et ritus deponendi Alleluia in quibusdam Ecclesiis,
serm. 111.
Hebdomada quae incipit a Dominica Palmarum, Hildeberti tempore dicta Poenosa, serm. 42. Quam diabolo poenosa,
serm. 42.
Sanctorum invocatio, serm. 86.
In processione Palmarum deferebantur flores, qui cum palmis benedicebantur. Horum usus ad mores referuntur,
serm. 33.
Cereorum gestatio in processione Purificationis a Patribus sancita. Haec autem erat tota poenitentialis. Ritus ejus
qualis erat, serm. 57.
Ad nomen beatae Mariae tempore Hildeberti, ac etiam antea, genu flectebatur, serm. 59.
Oratio propria de Assumptione B. Mariae notatur, serm. 59.
Hoc festum solemnius celebrandum suasit Hildebertus Guidoni successori suo in sede Cenomanensi, serm. 59.
Generalis commemoratio defunctorum post festum Omnium Sanctorum, tempore Hildeberti celebrata, et in illa jejunium
a fidelibus observatum, serm. 85.
Cereus cur ordinanti papae ab ordinatis utraque manu offerebatur, serm. 90.
Tonsura et tunica talaris clericorum propria, serm. 90.
Sacrorum ministrorum, praecipue vero sacerdotum, obligatio ad continentiam et caelibatum, serm. 76 et alibi saepe.
Missa olim quotidie a sacerdotibus, etiam infulatis, id est episcopis, tempore Hildeberti celebrata, serm. 97
Simoniae et investiturarum laicalium insectatio, serm. 92.
Pro sepulturis et missis pretium non est exigendum, serm. 96.
Defensio Paschalis II papae contra Henricum V imperatorem, investiturarum violentum usurpatorem, sive etiam Innocentii
II contra Anacletum antipapam tempore schismatis, serm. 98.
Scholae olim in monasteriis institutae, praecipue vero Cluniaci, serm. 5, 15.
Lectiones monasticae olim in claustro communiter factae, serm. 65.
Psalmodia olim a monachis stando persoluta, unde variae ipsorum ad meritum infirmitates; quod et a laicis olim observabatur,
serm. 68.
Monachatus Hildeberti e sermonibus supra viginti educitur.
§ III. De iis quae ad mores et ad vitam asceticam pertinent.
Vitae interioris seu asceticae monacho praecipue convenientis egregia praecepta, serm. 112 et ubique.
209-210. Vitae monasticae laudes, tentationes et defectus graphice depinguntur, et ibidem abstinentia a carnibus
notatur, serm. 39.
Vita Christiana et interior continua est militia, serm. 114.
In illa sensuum exteriorum et interiorum se vera custodia et mortificatio continua, quam sit necessaria, serm. 8.
20 et alibi.
Duae civitates, Dei scilicet et diaboli, in hoc mundo sibi continuo adversantes, serm. 22, 32.
Vitae activae et contemplativae descriptio egregia, serm. 64.
Contemplativorum dotes et praestantia, serm. 12.
Contemplativorum duae species secundum opera contemplationis propria, serm. 14, 64, 118, 120.
Scholaribus solitudo, ut studiis uti issima, suadetur, serm. 5.
Noe, Daniel et Job, figura praelatorum, conjugatorum et contemplantium, seu poenitentium, serm. 62.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.