PL 171, col. 356

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo
invocetur nomen tuum super nos, aufer
opprobrium nostrum [(Isa. IV, 1)] . » Ac si dicat: Sufficientia
nobis est atque potestas satellites regis
Assur expugnandi, atque de triumpho coronam
asportandi si tu [sis] auxiliator. Quae autem sunt
hae mulieres idem Isaias aperit, dicens: « Requiescet
super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus
consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et
replebit eum spiritus timoris Domini [(Isa. XI, 2)] . »
Hae septem sanctificationes recte dicuntur mulieres,
quia sicut carnalis generatio non fit nisi per mulierem,
ita spiritualis, nonnisi per Spiritum septiformem.
Per has igitur septem mulieres devincuntur
illae septem 225 spirituales nequitiae. Hae sunt

septem columnae, in quibus Sapientia aedificavit sibi
domum [(Prov. IX, 1)] . His autem muneribus [ f. mulieribus],
et quatuor praefatis principibus additur
multitudo magna charismatum, de qua Apostolus
ait: « Divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus;
et divisiones ministrationum sunt, idem vero
Dominus; et divisiones operationum sunt, idem autem
Deus qui operatur omnia in omnibus [(I Cor.
XII, 4)] . »
Ecce acies regis pacifici, quae praeparatur in occursum
filiabus Jerusalem, ut liberum habeant
egressum ad videndum eum. Bonus est rex iste et
sapiens, qui viam pacatam reddit, et securam facit
venientibus ad se. Egrediamur igitur confidenter ad
eum, etsi videamus insequentes Aegyptios. Qui

enim Israelitas ab exterminatore liberavit in sanguine,
et ab Aegyptiis in aqua, ipse ad se egredientes
liberabit ab angelis irae, et spiritualibus nequitiis in
sanguine testamenti, et aqua baptismi. Ipse enim,
ut ait Joannes, venit per aquam et sanguinem liberare
nos [(I Joan. V, 6)] , per sanguinem scilicet
redemptionis, et per aquam ablutionis. Sanguine
redimimur a poenis, aqua abluimur a culpis. Perfecta
est liberatio, quia incomprehensibilis est liberator.
Hic enim est qui in Evangelio ait: « Si
Filius vos liberaverit, vere liberi estis [(Joan. VIII, 36)] . »
Libertas triplex est, naturae, gratiae, et gloriae. Libertas
naturae est libertas a necessitate, quia ante
peccatum nulla necessitas, nulla difficultas homini

incumbebat. Libertas gratiae dicitur libertas a peccato,
quia per ipsam consequimur remissionem
peccatorum, sub quorum jugo quasi servi tenebamur.
Libertas gloriae est illa quae ab omni liberat
corruptione, quae habebitur in coelesti beatitudine.
Libertas naturae naturam hominis nobilitat, libertas
gratiae reconciliat, libertas gloriae sublimat. Satis
auditis qualiter rex Salomon egressum nobis expediat,
quam libertatem praebeat ad videndam Dei
gloriam. Libertas gratiae libertatem reparat naturae,
et libertatem acquirit gloriae. Hoc modo prosperum
iter facit nobis Deus salutarium nostrorum, scilicet
verus Salomon rex pacis, qui fecit utraque unum,
qui nos penitus non destruit, sed frequenter per
nos transit. De quo mulier Sunamitis ad virum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.