PL 171, col. 361
Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne
Christum. Et est triplex visio, qua ipse videtur.
Prima, in exsilio; secunda erit in judicio; tertia erit
in regno. De prima dicitur Thomae: « Quia vidisti
me, Thoma, credidisti. Beati qui non viderunt, et
crediderunt [(Joan. XX, 29)] . » De secunda dicitur:
« Videbit omnis caro salutare Dei [(Luc. III, 6)] . » De
tertia: « Non videbit me homo, et vivet [(Exod.
XXXIII, 20)] . » Et item: « Tollatur impius ne videat
gloriam Dei [(Isa. XXVI, 10)] . » In prima apparuit mansuetus;
in secunda, justus; in tertia, gloriosus. In prima,
solvit; in secunda, absolvet; in tertia, perficiet. In
prima apparuit amabilis; in secunda apparebit terribilis;
in tertia, admirabilis, quia in eum et angeli desiderant
prospicere. In prima seminavit fidem; in secunda
incutiet terrorem; in tertia dilatabit charitatem.
Secundum has tres visiones, tria sortitus est
vocabula. Salomon, Ecclesiastes, Idida [(IV Reg.
XXII, 1)] . Salomon pacificus, quod vere fuit in prima
visione, quando cum his qui oderunt eum pacificus
fuit. Ecclesiastes, concionator, quando inspicietur
in secunda visione, quoniam « advocabit coelum desursum,
et terram, discernere populum suum (Psal.