PL 171, col. 365

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

dictum est Abrahae homini Dei: « Egredere
de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris
tui [(Gen. XII, 1)] . » Tria sunt quae nos peccare compellunt.
Suggestio propriae carnis, suggestio proximi,
suggestio diaboli, vel mundi.
Egrediamur itaque de terra nostra, id est Evam
nostram reprimamus; et de cognatione, id est proximo
male suadenti aures claudamus, « sicut homo
non audiens, et non habens in ore suo redargutiones [(Psal. XXXVII, 15)] ;
» et de domo patris, id est
mundum, et principem ejus diabolum, suis nos allidentem
[ f. allicientem] oblectamentis, fugiamus,
confugientes ad Altissimum, ubi scapulis suis obumbret
nobis, ut sub pennis ejus speremus. Quod
etiamsi Scriptura non moneret nos egredi, ipsius

tamen loci importunitas nos egredi compellit. Quis
nostrum, si jaceret in luto, non mallet egredi quam
manere? Quid est mundus iste et concupiscentia
ejus, nisi lutum et faeces ejus? Audi quid dicatur
de amatoribus mundi: « Computruerunt tanquam
jumenta in stercore suo [(Joel. I, 7)] . » Audi Apostolum,
qui reputat ea tanquam stercora. Quantis autem
sordibus sterquilinium hoc cumuletur, in evidentia 233
est. Adam primus et maximus omnium
gigas, sordes inobedientiae super nos evomuit, cujus
tanta fuit labes, ut universam posteritatem miserabiliter
macularet. Secundus Cain stercus fratricidii
injecit; Lamech fetorem bigamiae superfudit;
Enam ante diluvium mulieres supergressae viros, et

viri muliebria sui corporis patientes, faeces faecibus
cumularunt. Penset qui potest, quantis usque in hodiernum
diem sordidus, haec vallis usque ad fetorem
intolerabilem repleatur. Quocirca, egredimini, filiae
Sion, ut qui pro croceis amplexabamini stercora,
[recordemini quod] homines estis, non sues. Vos
quidem qui studere venistis de terra, et de cognatione
vestra, venientes cum regina Saba audire sapientiam
Salomonis; sed egrediendum est potius
mentis affectu quam corporis incessu. Vobis etiam
plurimum expedit exire, quia [qui] comedit uvam
acerbam, dentes ejus obstupescunt, et frangere non
potest panem. Sed quid est in causa? Nunquid
dentes pristinum robur amittentes, mollificati sunt?
Nunquid panis caeteris cibis suavior, jucunditate sua

privatus est? Nequaquam. Stupor est in causa. Ita
qui studio militat, si saecularibus se negotiis implicat,
consuetudine obstupescit. Sufficit nobis natura
ad studendum suavis est disciplina stupor consuetudinis
frangere panem perhorrescit,
Egredimini ergo, et videte regem Salomonem. Salomon
trinomius fuit; dictus est enim Idida, Salomon,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.