PL 171, col. 367

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

diadema fit animae. Et hae quidem sunt justitia,
prudentia, temperantia, fortitudo. Timori
superponenda est justitia, quia, qui timet Deum,
faciet bona, et Deo reddit quod suum est et proximo.
« Justitia enim est constans, et perpetua voluntas
jus suum unicuique tribuens. » Spei superponenda
est prudentia. Spes enim duo habet sibi
collateralia plurimum timenda; abyssus scilicet desperationis,
et « Ceraunia praesumptionis. »
Sperandum est itaque prudenter, ne quis nimium 235
Dei justitiam attendens, cum Cain dicat:
« Major est iniquitas mea quam ut veniam merear [(Gen. IV, 13)] .
» Vel nimis attendens Dei misericordiam,
praesumens dicat: « Etsi obliviscatur mater
filii sui, Deus tamen non obliviscetur nostri (Isa.

XLIX, 15). » Gaudio superponenda est temperantia;
Semper enim exsultandum est in timore; quod
plane innuit Apostolus, qui cum dixisset: « Gaudete
in Domino semper, » statim addit: « Modestia
vestra nota sit omnibus hominibus [(Philpp. IV,
5)] . » Dolori superponenda est fortitudo, ne absorbeat
nos profundum doloris, ne puteus urgeat super
nos os suum. Et sic ornatur anima per arma justitiae
a dextris et a sinistris. In hac ergo die Dominicae
conceptionis, Christus homo hoc diademate
coronatus est in utero Matris, quia et naturalia et
gratuita in eo fuerunt ordinatissima. Per hoc autem
quod dicitur eum mater sua coronasse, intelligitur
quod alius, et alius coronaverit eum. Siquidem coronavit

eum noverca sua Synagoga, cum in caput
angelis tremendum coronam spineam et ignominiosam
tulit. Sed in die resurrectionis ejus coronavit
eum Pater suus corona immortalitatis et gloriae. In
die ventilationis extremae coronabit eum familia
sua. Veniet enim cum senatoribus terrae, quia veniet
Dominus et omnes sancti ejus cum eo. In medio
autem Deus dijudicabit in corona matris suae,
corona misericordiae; miseratione enim sola suae
voluntatis humanatus est. Corona novercae, corona
fuit miseriae. Corona autem Patris, fuit, corona gloriae.
Ultima erit corona potentiae, vel justitiae. Unde
Apostolus: « Reposita est mihi corona justitiae [(II
Tim. IV, 8)] . » Veniet enim, « tanquam potens crapulatus
a vino [(Psal. LXXVII, 65)] . » In corona matris,

mutabilis, in corona novercae, contemptibilis; in
corona Patris, admirabilis; in corona familiae, horribilis.
Videant ergo eum filiae Sion in corona misericordiae,
et compungantur, vel imitentur. Videbunt
ergo eum impii in corona potentiae, et peribunt.
Videbunt eum justi in corona gloriae, et gaudebunt.
Agite ergo ne pereamus et nos cum pereuntibus;
properemus et nos ad adventum judicis
cuncta cernentis. Si enim nos imparatos invenerit,
quis poterit nos excusare? Excusabit nos poenitentia?
Sed eam [ supp. agere] in carne contemnimus.
Excusabunt nos bona opera? Sed ea in tempore

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.