PL 172, col. 1136

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

rejiciunt, et pejores quam prius fuerint fiunt?
quidam vero aliqua bona incipiunt, postea deserunt,
et ad iniquitatem redeunt?--M. De his dicit
Job: « Simulatores et callidi provocant iram Dei [(Job XXXVI, 13)] .
» Saepe servus errantem filium ad
patrem pertrahit, et ipse ad opus suum recedit; ita
et isti electos ad Deum pertrahunt, et ipsi ad mala
studia redeunt: sic etiam timor charitatem ad regnum
ducit, et ipse non introibit; sicut enim diabolus
servit Deo, ita membra ejus serviunt electis
etiam tali modo.
4. Quomodo diabolus Deo serviat, et mali bonis.
D. Quomodo diadolus servit Deo?--M. Quia
gloriosus princeps despexit esse in palatio; fecit
eum Deus laboriosum fabrum in hoc mundo, ut

coactus totis viribus serviat, qui vacare Deo fruendo
nolebat, ut dicitur: Faciam tibi eum servum sempiternum [(Job XL, 23)]
.
Cujus fabri caminus, est
afflictio et tribulatio; folles sunt tentationes et
suggestiones; mallei et forcipes, sunt terrores, et
persecutores; limae vel serrae, sunt linguae maledicentium
et detrahentium. Tali camino et his instrumentis
purgat ipse aurea vasa coelestis regis: hoc
sunt electi, in quibus renovat imaginem Dei, reprobos
autem qui contra regem agunt, ipse torret
et ut hostes punit. Tali modo servit diabolus Deo.
D. Qualiter serviunt membra diaboli electis?--
M. Cum eos trahunt ad regnum simulatione, vel
impellunt adversitate. Simulatione quidem eos trahunt,
cum bona exterius simulant, quae interius

non amant Tunc filii Dei, adhuc in errore positi,
per eorum exempla, bona arripiunt, quae toto corde
diligunt; et cum simulatores illa bona deserunt,
quae non amaverunt, isti firmius in coepto bono persistunt:
ut olim cum mali angeli ceciderunt, boni
firmius steterunt. Adversitate autem eos impellunt,
cum eis temporalia, quae plus justo diligunt, auferunt,
et eis ne carnalia desideria implere praevaleant,
obsistunt. Unde diabolus et mali utiles, imo
necessarii comprobantur, cum per eos electi examinati
ad coelestia deportantur.
D. Quid dicis de presbyteris qui Ecclesias lucri
gratia dimittunt, et alias accipiunt?--M. Lupi sunt,
apostatae et latrones, suorum et eorum ad quos veniunt

deceptores, imo traditores.
5. Quare via impiorum prosperatur, et in annos plurimos; non sic autem vita piorum, nisi quandoque.
D. Cur mali hic divitiis affluunt, potentia florent,
sanitate vigent, et contra boni inopia tabescunt, a
malis injuste opprimuntur, debilitate marcescunt?
--M. Propter electos his redundant mali, ut haec
boni despiciant quibus florere etiam pessimos videant.
Divitiis autem mali abundant, primo ut
mala, quae concupiscunt, justo Dei judicio explere
per pecuniam valeant; secundo ut, si qua bona
fecerint, per haec remunerentur. Omnia enim quae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.