PL 172, col. 122

De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

quia terra, tellus, humus, arida, sicca, solum et ops,
nuncupatur. Terra a terendo dicitur, et totum elementum
intelligitur. Tellus quasi tollens fructus,
quae est frugibus apta, vel vinetis fructiferisque
arboribus consita. Humus ab humore, quae est palustris
et inarabilis. Arida inaquosa, quae semper
fervore solis aret, ut Lybia. Sicca, quae aliquando
compluta cito exsiccatur, ut Judaea. Solum a soliditate,
ut sunt montana. Ops, ab opibus, ubi divitiae,
scilicet aurum et gemmae abundant, ut in
India.
CAP. V.-- De forma terrae.--Terram esse rotundam. Circuitus terrae. Terra mundi centrum. Terra nullis fulcris sustentatur. Oceanus ambit terram. Venae aquarum et fontium
Terrae forma est rotunda, unde et orbis est dicta.

Si enim quis in aere positus eam desuper inspiceret,
tota enormitas montium, et concavitas vallium
minus in ea appareret, quam digitus alicujus
si pilam praegrandem in manu teneret. Circuitus
autem terrae, centum et octoginta millibus stadiorum
mensuratur, quod duodecies mille milliaria, et
quinquaginta duo computatur. Haec centrum in medio
mundo, ut punctus in medio circuli aequaliter
collocatur, et nullis fulcris, sed divina potentia sustentatur,
ut legitur: Non timetis me, ait Dominus,
qui suspendi terram in nihilo, fundata enim est super
stabilitatem suam [(Psal. CIII)]
, sicut aliud elementum,
occupans suae qualitatis metam. Haec in circuitu
Oceano, ut limbo cingitur, ut scribitur, Abyssus

sicut vestimentum amictus ejus [(ibid.)]
. Interius
meatibus aquarum, ut corpus venis sanguinum
penetratur, quibus ariditas ipsius ubique irrigatur.
Unde ubicunque terra infoditur, aqua reperitur.
CAP. VI.-- De quinque zonis.--Circuli sive zonae inhabitabiles. Zonae tres. Habitabiles duae. Ostenditur exemplo quomodo mediae duae zonae tantum sunt habitabiles. Quinque circuli.
Quinque autem zonis, id est circulis terra distinguitur.
Quorum duo extremi sunt inhabitabiles algore;
medius inhabitabilis calore, a quo sol nunquam
recedit, ad illos nunquam accedit. Medii duo
habitabiles, hinc ardore, inde rigore temperati.
Verbi gratia, si ignis in hieme sub dio accenditur,

quinque lineas efficit, unam in medio fervidam,
duas circum gelidas, duas inter has temperatas.
Qui si ut sol circumiret, nimirum quinque circulos
redderet. Ex his circulis, primus septentrionalis,
secundus solstitialis, tertius aequinoctialis, quartus
brumalis, quintus australis nominatur; sed solus
solstitialis a nobis inhabitari dinoscitur.
CAP. VII.-- De tribus partibus orbis habitabilis.--Partes terrae habitabiles tres.
Habitabilis zona, quae a nobis incolitur in tres
partes Mediterraneo mari dirimitur. Quarum una

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.