PL 172, col. 124

De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

piper colore quidem albo: sed cum ipsi serpentes,
qui ibi abundant, flamma fugantur, nigrum colorem
trahit de incendio. Item Macrobios duodecim
cubitorum longos, qui bellant contra gryphes, qui
corpora leonum, alas et ungulas praeferunt aquilarum.
Item Agroctas et Bragmanos, qui se ultro
in ignem mittunt amore alterius vitae. Sunt alii qui
parentes jam senio confectos mactant, et eorum
carnes ad epulandum parant, isque impius judicatur,
qui hoc facere abnegat. Sunt alii qui pisces ita
crudos edunt, et salsum mare bibunt.
CAP. XII.-- De monstris.--Semel tantummodo parientes. Arimaspi, Cyclopes, Scinopodae. Acephali. Solo odore pomi viventes.
Sunt ibi quaedam monstra, quorum quaedam hominibus,

quaedam bestiis ascribuntur: ut sunt ii
qui aversas habent plantas, et octonos simul sedecim
in pedibus digitos, et alii, qui habent canina
capita, et ungues aduncos, quibus est vestis pellis
pecudum, et vox latratus canum. Ibi etiam quaedam
matres semel pariunt, canosque partus edunt,
qui in senectute nigrescunt, et longa nostrae aetatis
tempora excedunt. Sunt aliae, quae quinquennes pariunt:
sed partus octavum annum non excedunt.
Ibi sunt et monoculi, et Arimaspi, et Cyclopes. Sunt
et Scinopodae, qui uno tantum fulti pede auram
cursu vincunt, et in terram positi umbram sibi
planta pedis erecta faciunt. Sunt alii absque capite,
quibus sunt oculi in humeris, pro naso et ore duo
foramina in pectore, setas habent ut bestiae. Sunt

alii juxta fontem Gangis fluvii, qui solo odore cujusdam
pomi vivunt, qui si longius eunt, pomum
secum ferunt: moriuntur enim si pravum odorem
trahunt.
CAP. XIII.-- De Bestiis.--Ceucocroca, Eale. Tauri indomiti, Manticorha. Boves tricornes. Monoceros. Testudines grandes. Magnes. Adamas.
Sunt ibi serpentes tam vasti, ut cervos devorent,
et ipsum etiam Oceanum transnatent. Ibi est bestia
Ceucocroca, cujus corpus asini, clunes cervi, pectus
et crura leonis, pedes equi, ingens cornu bisulcum,
vastus oris hiatus usque ad aures. In loco dentium
os solidum, vox pene hominis. Ibi est alia bestia
Eale, cujus corpus equi, maxilla Apri, cauda elephantis,
cubitalia cornua habens, quorum unum

post tergum reflectit, cum alio pugnat. Illo obtuso,
aliud ad certamen vibrat. Nigro colore horret. In
aqua et in terra aequaliter valet. Ibi sunt fulvi tauri,
versis setis horridi, grande caput, oris rictus ab
aure ad aurem patet. Hi etiam cornua vicissim ad
pugnam producunt, vel deponunt. Omne missile
duro tergo respuunt. Qui si fuerint capti nulla possunt
arte domari. Ibi quoque Mantichora bestia,
facie homo, triplex in dentibus ordo, corpore leo,
cauda scorpio, oculis glauca, colore sanguinea, vox
sibilus serpentum, fugiens discrimina volat, velocior
cursu quam avis volatu, humanas carnes habens
in usu. Ibi sunt etiam boves tricornes, pedes
equinos habentes. Ibi quoque monoceros, cujus corpus
equi, caput cervi, pedes elephantis, cauda suis:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.