PL 172, col. 1275

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

Spiritu sancto cooperante, ordinatis invisibiliter operatur
gratia septiformis. Licet enim unus et idem sit
Spiritus qui in singulis prout vult operatur, tamen
pro varietate distributionum assignatur divisio gratiarum.
Nam divisiones fiunt donorum pro qualitate
suscipientium. Nulla igitur in Spiritu varietas, sed
sine omni alteratione identitas. Dividit quibus vult et
quantum vult, et non dividitur: omnia continet, et in
omnibus est. Qui dat, ipse donum est. Et cum dona
sint divisa, unus manet et indivisus; qui donat, unus
est, qui in se dato dat plura; et cum sit quod datur,
ipse est dona diversa. Omnia quae donantur ad unum
referuntur, velut cum quis distribuat alii aurum, alii
argentum, alii copiam gemmarum, multa dividit, et
unum facere intendit, scilicet mutuum obsequii et

amicitiae cum gratiarum actione. Ita in distributione
donorum Spiritus sanctus plura distribuit, et unum
efficit. Sed quod unum templum Dei, de quo Apostolus:
Templum Dei sanctum est, quod estis vos [(I Cor.,
III)] , hoc templum Spiritus sanctus sui infusione imbre
salutifero rigat, et ab omni ruina et corruptione conservat.
Haec est pluvia voluntaria qua aspergit hominem
septiformis gratia. Prima custodit ostium cordis,
et vitia introire non permittit. Secunda quae sint
facienda scrutinio mentis legit, et deliberat ut se et
alios erudiat. Tertia, quae sordes vitiorum purgat, de
corporibus obsessis daemones fugat. Quarta, expulsis
tenebris, introducit opera lucis. Quinta est in operibus
misericordiae; ut in pauperum visitatione, peregrinorum
susceptione, pedum ablutione, mortuorum

inhumatione. Sexta, a servitute peccati eximitur homo
ad libere serviendum Deo. Septima in ara crucis
crucifigit hominem cum vitiis et concupiscentiis. Sic
fungitur in se homo vice ostiarii, lectoris, exorcistae,
acolythi, subdiaconi, atque sacerdotis. His virtutibus
homo interior adornatur. Ad quod significandum,
praedictorum graduum ministerio Ecclesia decoratur.
Sed qui ad hos gradus promoveri intendunt, regale
signum prius accipiunt, quod habent in summitate
capitis expressum, et a rotunditate corona nuncupatum.
Tonsio capillorum et rasura ostendunt vitia quae
pullulant et succrescunt esse resecanda: rotunda forma
tonsionis regnum spirituale quo praeeminent caeteris.
Hi sunt genus electum, regale sacerdotium, gens

sancta, populus acquisitionis [(I Petr. II)] ; praedicto
stigmate insigniti, dicuntur clerici, eo quod eos Dominus
sortitur et ipsi Dominum sortiuntur. Quod autem
sint de sorte Domini designant qui in tonsione in
persona eorum dicunt: Dominus pars haereditatis
meae [(Psal. XV)] . Item: Haec est generatio quaerentium
Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob [(Psal.
XXIII)] . Et in alio psalmo: Funes ceciderunt mihi in
praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi [(Psal. XV)] .
Ad cujus gloriam praeclarae haereditatis
perveniunt milites Christi qui mundo renuntiant, et
Deo militant, de laboibus suis vitae necessaria quaerunt,
superflua abjiciunt, et mundum contemnunt.
Unde non immerito signo regio signantur, qui se Dei
haeredes, et in regia et in praeclara haereditate regnaturos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.