PL 172, col. 1277

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

cui medetur. His quia ex re nomen habent, dat
episcopus librum exorcismorum, dicens: Accipite,
et habete potestatem ponendi manus super energumenos
et catechumenos.
CAP. IV. De acolythorum officio et ordinatione.
Officium acolythorum qui quartum obtinent gradum,
est ante diaconem ferre cereum accensum
cum ceroferario usque ad analogium, et tenere debent,
dum legitur Evangelium, et dum missae celebratur
sacrosanctum mysterium. In quo significatur
quod sicut in manibus gestant lumen visibile, ita
lumen splendidum quod est Christus, habeant in
mente, fide et operatione. Exemplo enim vitae, et
verbo doctrinae tenentur de suis et aliorum cordibus
tenebras expellere: et radio sui luminis alios illuminare.

Unde quia et nomine et re sunt ceroferarii,
accipiunt candelabrum cum cereo, ut sciant se ad
luminaria accendenda mancipatos. Accipiunt et
urceolum, in quo datur eis potestas infundendi
aquam in calicem Dominicum. Quibus dicitur: Accipite
ceroferarium cum cereo, ut sciatis vos ad accendenda
Ecclesiae luminaria mancipari. Accipite urceolum,
quo infundatis aquam in calicem Domini.
CAP. V. De officio, et ordinatione, et continentia subdiaconorum.
Quinto gradu praecellunt subdiaconi, non ordine
numerandi, sed privilegio dignitatis. Horum est
ministerium epistolam legere, levitis ministrare,
altaria componere, substratoria, pallas, corporalia
lavare, aquam ablutionum in baptisterium vergere,

de oblationibus ponere in altario quantum possit
sufficere populo. In ministerio altaris approximant,
quia vasa in quibus fit consecratio Dominici corporis
et sanguinis portant. Unde sermo propheticus
ad istos dirigitur: Mundamini, qui fertis vasa Domini [(Isa. LII)]
.
Propterea lex continentiae quae munditiam
parat et conservat, eis indicitur; cujus observantia
non est naturae, sed gratiae. Quod enim de carne est
caro est; quod de spiritu, spiritus est [(Joan. III)]
. Dicuntur
subdiaconi, quasi sub levitis ad eis serviendum
ordinati. Et quia plus aliis praedictis ordinibus ministerio
altaris eis appropinquare permittitur, inter
sacros ordines numerantur. Ad designandum eorum
officium, dat eis episcopus patenam et calicem, archidiaconus
urceum cum aqua et manutergium: quibus

presbyter et levita tractaturi Dominica sacramenta,
lavent et mundent manuum inquinamenta.
Manipulus eis datur ab episcopo dicente: Accipe
manipulum, imple ministerium tuum: potens est
enim Dominus, ut augeat tibi gratiam. Induendo tunicam,
dicat episcopus: Induat te vestimento salutis,
et indumento justitiae circumdet te semper.
CAP. VI. Quod Christus ecclesiasticas administrationes susceperit.
Dominus noster in propria persona praedictas
suscepit administrationes, quatenus exemplo sui
cum pia devotione et vitae emendatione suscipiendas
esse demonstraret. Qui enim Spiritus est incircumscriptus,
Sanctus sanctorum, Deus homo factus, in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.