PL 172, col. 1372

Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne

fecisse nullum apertissime confirmat, dicens,
Joannes nullum signum fecit? Sanius itaque
decernitur quod multis qui signa fecerunt in die
judicii reprobatis, illi soli qui opera justitiae sectati
sunt ad salutem colligentur. Non igitur Patrem nostrum
Bernardum patratione miraculorum (quamvis
illa penitus non deerunt) commendamus, sed quia
mitis et humilis corde Christum imitatus fuerit demonstramus.
At ne in prooemiis tempora consummantur,
illum jam eloqui plenius aggrediamur, de
quo diutius praelocuti sumus.
CAPUT PRIMUM. B. Bernardi educatio, et vita monastica in coenobio S. Cypriani.
6.
Bernardus igitur genere Ponticensis, in Abbevillae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.