PL 172, col. 1374

Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne

celaverit ignem? Sed nunc augmenti tanti vires
susceperat, quatenus jam per majoris flammae incendium
vellet erumpere; erumpensque, vehementius
inflammando animum illius, ad hoc pertrahere,
ut temporalium rerum ambitum penitus postponeret,
ac monasticae professionis sectatoribus sese
adjungeret. Hoc enim agebat divina bonitas, ut surculus
bonae plantae, quem ab amore caducarum rerum
jam amputaverat, arbori boni germinis inseretur;
nolens ut diutius in consortio virorum scholarium
maneret, ne exemplum malitiae et pravitatis
eorum animum illius a bono proposito reflecteret.
9.
Juvenis igitur sanctis inspirationibus acquiescens,
ad quod trahebatur facere non distulit; Ponticum

sibi natale deserens, Aquitaniae regionis partes
ingressus est, tribus aequaevis comitatus sodalibus,
eodem quo ipse voto flagrantibus. Hi dum haud
segniter viam carpentes tendunt ad propositum, regem
Francorum obvium habuerunt. Quo Bernardus
praesagio admonitus, haec illico fertur dixisse
suis consortibus: Eia, comites, alacriter animo
incedamus, confidentes, quia regem coeli, quem
quaerimus, reperiemus, qui regem terrae in nostra
itineratione invenimus, quem modo minime quaerebamus.
Qui domino ducente, Pictavum pervenientes,
ibi aliquanto tempore commorantur: et qui
monachi in Aquitania districtius vitae regularis tenerent
disciplinam, diligenti inquisitione dignoscere
conabantur. Hoc etenim inquirebant, ut melioribus

se sociarent, et sanctioribus vitam suam regendam
committerent. Est autem ab hac civitate non longe
positum S. Cypriani monasterium quod eo tempore
regebat abbas quidam, cui vocabulum Raynaudus
vir apprime litteris eruditus, tanta sapientia
praeditus, ut in publicis conciliis causarum
perorator esset eloquentissimus: cujus rei gratia in
Romana etiam curia bene notus et acceptus erat,
et in Aquitania famosissimus habebatur. Hic etiam
S. Roberti fundatoris illius monasterii quod
Casa Dei dicitur, discipulus fuerat, quod Bernardo
fama retulerat, referendoque sitientem audiendi doctrinam
illius valde reddiderat.
10.
Praedictum vero monasterium tunc temporis

habebat plures monachos, genere nobiles, sed sanctitate
vitae ac morum honestate multo nobiliores:
quorum unus fuit Hildebertus, qui postea Dolensis
monasterii abbas, deinde Bituricensis archiepiscopus
exstitit, cui beata Dei genitrix virgo Maria

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.